# Institutio Oratoria 9.3.64

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 9, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.3.64

sed haec adeo sunt vulgaria, ut sibi artem figurarum adserere non possint. illud plane figura est, qua diversa sermonis forma coniungitur: sociis tunc, arma capessant, edico , et dira bellum cum genie gerendum. Quamvis enim pars bello posterior participio insistat, utrique convenit illud edico. non utique detractionis gratia factam coniunctionem συνοικείωσιν vocant, quae duas res diversas colligat: tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet. Huic diversam volunt esse distinctionem,

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
