Latin
9.3.65 to 9.3.70
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.65-70
Not analysed yet
cui dant nomen παραδιαστολήν qua similia discernuntur: cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente, fortem, pro illiberali diligentem. quod totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito. cui contraria est ea, qua fit ex vicino transitus ad diversa ut similia: brevis esse laboro, obscurus fio, et quae sequuntur. tertium est genus figurarum, quod aut similitudine aliqua vocum aut paribus aut contrariis convertit in se aures et animos excitat. hinc est παρονομασία, quae dicitur adnominatio. ea non uno modo fieri solet: ex vicinia (quadam praedicti nominis ducta casibus declinat, ut Domitius Afer pro Cloatilla, mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus infelix; et cum verbo idem verbum plus significans subiungitur: quando homo hostis, homo. quibus exemplis sum in aliud usus, sed in uno ἔμφασις est geminatio. παρονομασίᾳ contrarium est, quod eodem verbo quasi falsum arguitur: Quae lex privatis hominibus esse lex non uidebatur. cui confinis est ἀντανάκλασις eiusdem verbi contraria significatio. cum Proculeius> quereretur de filio, quod is mortem suam expectaret, et ille dixisset, se vero non exspectare: Immo, inquit, rogo exspectes. non ex eodem sed ex vicino diversum accipitur, cum supplicio adficiendum dicas, quem supplicatione dignum iudicaris. aliter quoque voces aut eaedem diversa in significatione ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae; quod etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror, eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono: amari iucundum est, si curetur, ne quid insist amari. avium dulcedo ad avium ducit; et apud Ovidium ludentem: cur ego non dicam, Furia, te furiam? Cornificius hanc traductionem vocat,