# Institutio Oratoria 9.3.71-73

Quintilian, Institutio Oratoria, 9.3.71 to 9.3.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.3.71

videlicet alterius intellectus ad alterum. sed elegantius, quod est positum in distinguenda rei proprietate: hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. sed quae praepositionibus in contrarium mutantur: non emissus ex urbe, sed immissius in urbem esse videatur. melius atque acrius, quod cum figura iucundum est tum etiam sensu valet: Emit morte immortalitatem. illa leviora: Non Pisonum sed pistorum et ex oratore arator. pessimum vero: ne patres conscripti videantur circumscripti; — raro evenit sed vehementer venit. sed contingit, ut aliqui sensus vehemens et acer venustatem aliquam non eadem ex voce non dissona accipiat. sed cur me prohibeat pudor uti domestico exemplo? pater meus contra eum, qui se legationi immoriturum dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re infecta redierat, non exigo, ut inmoriaris legationi; immorare. nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus iucunde consonat vox, praesertim non captata, sed velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario acceperit.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
