# Institutio Oratoria 9.3.75-76

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 9, Chapter 3, lines 9.3.75-9.3.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.3.75

similium fere quadruplex ratio est. nam est primum, quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quaeritur, ut puppesque tuae pubesque tuorum; et sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma, et non enim tam spes laudanda quam res est, aut certe par et extremis syllabis consonans: non verbis, sed armis.
sed hoc quoque, quotiens in sententias acres incidit, pulchrum est: quantum possis, in eo semper experire, it prosis. hoc est πάρισον, ut plerisque placuit. Theo Stoicus πάρισον existimat, quod sit e membris non dissimilibus.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
