# Institutio Oratoria 9.3.77

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 9, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.3.77

secundum , ut clausula similiter cadat, syllabis iisdem in ultimam partem collatis: ὁμοιοτέλευτον vocant similem duarum sententiarum vel plurium finem: non modo ad salutem eius exstinguendam, sed etiam gloriam per tales viros infingendam. ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae τρίκωλα dicuntur: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. sed in quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest. fit etiam singulis verbis: Hecuba hoc dolet, pudet, piget; et abiit , excessit, erupit, evasit.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
