Latin
Book 9, Chapter 3, lines 9.3.8-9.3.14
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.8-14
Not analysed yet
est figura et in numero, vel cum singulari pluralis subiungitur, gladio pugnacissima gens Romani (gens enim ex multis), vel ex diverso, qui non risere parentes, nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est; Ex illis enim, qui non risere, hic quem non dignata.
*satura est sed nostrum istud vivere triste aspexi ,cum infinito verbo sit usus pro appellatione; nostram enim vitam vult intelligi. utimur et verbo pro participio, magnum dat ferre talentum, tanquam ferendum, et participio pro verbo, volo datum.
interim etiam dubitari potest, cui vitio simile sit schema: ut in hoc virus est vitium fugere: aut enim partes orationis mutat ex illo virtus est fuga vitiorum, aut casus ex illo virtutis est vilium fugere; multo tamen hoc utroque excitatius. iunguntur interim schemata: Sthenelus sciens pugnae; est enim scitus Sthenelus pugnandi.
transferuntur et tempora: Timarchides negat esse ei periculum a securi, (praesens enim pro praeterito positum est) et status: hoc Ithacus velit; et, ne morer, per omnia genera per quae fit soloecismus.
haec quoque est, quam ἑτεροίωσιν vocant, cui non dissimilis ἐξαλλαγή dicitur, ut apud Sallustium neque ea res falsum me habuit et duci probare. ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet. unde eo usque processum est, ut non paeniturum pro non acturo paenitentiam et visuros ad videndum missos idem auctor dixerit.
quae ille quidem fecerit schemata, an idem vocari possint, videndum, quia recepta sint. nam receptis etiam vulgo auctore contenti sumus: ut nunc evaluit rebus agentibus, quod Pollio in Labieno damnat, et contumeliam fecit, quod a Cicerone reprehendi notum est; ad fici enim contumelia dicebant.
alia commendatio vetustatis, cuius amator unice Vergilius fuit: vel cum se pavidum contra mea iurgia iactat. —progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat . Quorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt plurima.