Latin
Book 9, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.90
Not analysed yet
ut fateor autem verborum quoque figuras posse plures reperiri a quibusdam, ita iis, quae ab auctoribus claris traduntur, meliores non adsentior. nam in primis M. Tullius multas in tertio De Oratore libro posuit, quas in Oratore postea scripto transeundo videtur ipse damnasse; quarum pars est, quae sententiarum potius quam uerborum sit: ut imminutio, improvisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto, quod dicitur ἐναντιότης ),sumpta ex adverso probatio.