# Institutio Oratoria 9.4.24-29

Quintilian, Institutio Oratoria, 9.4.24 to 9.4.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.4.24

quaedam ordine permutato fiunt supervacua, ut fratres gemini; nam si gemini praecesserint, fratres addere non est necesse. illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina appositis et pronominibus essent priora; nam fit contra quoque frequenter non indecore. nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta, ideoque levioribus superponenda sunt. verbo sensum cludere multo, si compositio patiatur, optimum est; ut verbis enim sermonis vis est. si id asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit apud summos Graecos Latinosque oratores frequentissime. sine dubio erit omne, quod non cludet, hyperbaton, sed ipsum hoc inter tropos vel figuras, quae sunt virtutes, receptum est. non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur ut locum, ut iungantur, quo congruunt maxime, sicut ut structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit, cui applicari et ut quo possit insistere. felicissimus tamen sermo est, cui et rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus opportune cadens contigit. quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis, ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae ut hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis, sole et aurora rubent plurima. inter se sacra movit aqua fraxinos. ne exequias quidem unus inter miserrimos viderem meas. quod inter haec pessimum est, quia ut re tristi ludit compositio. saepe tamen est vehemens aliquis sensus ut verbo, quod si ut media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, ut clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis, ut tibi necesse esset ut conspectu populi Romani vomere postridie.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
