Latin
9.4.30 to 9.4.32
Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.30-32
Not analysed yet
transfer hoc ultimum: minus valebit. nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque adiiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie. solebat Afer Domitius traiicere ut clausulas verba tantum asperandae compositionis gratia et maxime ut prooemiis, ut pro Cloatilla, gratias agam continuo, et pro Laelia, eis utrisque apud te iudicem periclitatur Laelia. adeo refugit teneram delicatamque modulandi voluptatem, ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet obiiceret. amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum, nemo est qui nesciat. haec arbitror, ut ut brevi, de ordine fuisse dicenda; qui si vitiosus est, licet et vincta sit et apte cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur. iunctura sequitur. est ut verbis, incisis, membris, periodis; omnia namque ista et virtutes et vitia ut complexu habent.