# Institutio Oratoria 9.4.34-36

Quintilian, Institutio Oratoria, 9.4.34 to 9.4.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.4.34

E planior littera est, i angustior est, ideoque obscurius ut his vitium. minus peccabit, qui longis breves subiiciet, et adhuc, qui praeponet longae brevem. minima est ut duabus brevibus offensio. atque cum aliae subiunguntur aliis, proinde asperiores aut leniores erunt prout oris habitu simili aut diverso pronuntiabuntur. non tamen id ut crimen ingens expavescendum est, ac nescio negligentia ut hoc an sollicitudo sit peior. Inhibeat enim necesse est hic metus impetum dicendi et a potioribus avertat. quare ut negligentiae passim hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non immerito ut hac cura putant omnes Isocraten secutos praecipueque Theopompum. at Demosthenes et Cicero modice respexerunt ad hanc partem. nam et coeuntes litterae, quae συναλιφαί dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem, quam si omnia verba suo fine cludantur, et nonnunquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora quaedam: ut pulchra oratione ista iacta te cum longae per se et velut opimae syllabae aliquid etiam medii temporis inter vocales, quasi intersistatur, adsumunt.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
