Latin
Book 9, Chapter 4
Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.37
Not analysed yet
qua de re utar Ciceronis potissimum verbis. habet ,inquit, ille tanquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam, et quod indicet non ingratam negligentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis. ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, ut commissura verborum rixantur, ut si s ultima cum x proxima confligat, quarum tristior etiam, si binae collidantur, stridor est, ut ars studiorum.