# Institutio Oratoria 9.4.38-43

Quintilian, Institutio Oratoria, 9.4.38 to 9.4.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.4.38

quae fuit causa et Servio, ut dixit, subtrahendae s litterae, quotiens ultima esset aliaque consonante susciperetur; quod reprehendit Luranius, Messala defendit. nam neque Lucilium putat uti eadem ultima, cum dicit Aeserninus fuit et dignus locoque, et Cicero ut Oratore plures antiquorum tradit sic locutos. inde belligerare, pomeridiem, et illa Censori Catonis diee hanc, aeque m littera in e mollita. quae in veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum librariorum insectari volunt inscientiam, suam confitentur. atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit, ut ut eam transire possit, etiamsi scribitur, tamen parum exprimitur, ut multum ille et quantum erat, adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum reddat. neque enim eximitur, sed obscuratur et tantum ut hoc aliqua inter duas vocales velut nota est, ne ipsae coeant. videndum etiam, ne syllabae verbi prioris ultimae et primae sequentis sint eaedem; quod ne quis praecipi miretur, Ciceroni ut epistolis excidit, res mihi invisae visae sunt, Brute, et ut carmine, O fortunatam natam me Consule Romam. Etiam monosyllaba, si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet. ideoque etiam brevium verborum ac nominum vitanda continuatio et ex diverso quoque longorum; adfert enim quandam dicendi tarditatem. ilia quoque vitia sunt eiusdem loci, si cadentia similiter et similiter desinentia et eodem mode declinata multa iunguntur. ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia varietatis adiutae.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
