# Institutio Oratoria 9.4.44

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 9, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.4.44

membrorum incisorumque iunctura non ea modo est observanda quae verborum, quanquam et ut his extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis, quae quibus anteponas. nam et vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit … et contra (nam frequentius utar iisdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistent magis insurgebat, si verteretur; nam plus est saxa quam bestias commoveri, vicit tamen compositionis decor. sed transeamus ad numeros.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
