Latin
9.4.45 to 9.4.46
Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.45-46
Not analysed yet
omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (numeros ῥυθμούς accipi volo) aut μέτροις, id est dimensione quadam. quod ,etiamsi constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam. nam primum numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis. ῥυθμὸς est aut par ut dactylicus,