# Institutio Oratoria 9.4.58

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 9, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.4.58

collocatio autem verba iam probata et electa et velut adsignata sibi debet connectere; nam vel dure inter se commissa potiora sunt inutilibus. tamen et eligere quaedam, dum ex iis quae idem significent atque idem valeant, permiserim, et adiicere dum non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare casus atque numeros, quorum varietas frequenter gratia compositionis adscita etiam suo nomine solet esse iucunda.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
