Latin · ~9 min
Book 1
Quintilian, INSTITUTIONES 1.12.1
Not analysed yet
[12] XII. Quaeri solet an, etiamsi discenda sint haec, eodem tempore tamen tradi omnia et percipi possint. Negant enim quidam, quia confundatur animus ac fatigetur tot disciplinis in diversum tendentibus, ad quas nec mens nec corpus nec dies ipse sufficiat, et, si maxime patiatur hoc aetas robustior, pueriles annos onerari non oportere. II. Sed non satis perspiciunt quantum natura humani ingenii valeat, quae ita est agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in plura vero non eodem die modo sed eodem temporis momento vim suam intendat. III. An vero citharoedi non simul et memoriae et sono vocis et plurimis flexibus serviunt, cum interim alios nervos dextra percurrunt, alios laeva trahunt continent praebent, ne pes quidem otiosus certam legem temporum servat -et haec pariter omnia? IV. Quid? nos agendi subita necessitate deprensi nonne alia dicimus alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio gestus pronuntiatio vultus motus desiderentur? Quae si velut sub uno conatu tam diversa parent simul, cur non pluribus curis horas partiamurcum praesertim reficiat animos ac reparet varietas ipsa, contraque sit aliquanto difficilius in labore uno perseverare? Ideo et stilus lectione requiescit et ipsius lectionis taedium vicibus levatur; V. quamlibet multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus ad id quod incipimus. Quis non optundi possit si per totum diem cuiuscumque artis unum magistrum ferat? Mutatione recreabitur sicut in cibis, quorum diversitate reficitur stomachus et pluribus minore fastidio alitur. VI. Aut dicant isti mihi quae sit alia ratio discendi. Grammatico soli deserviamus, deinde geometrae tantum, omittamus interim quod didicimus? mox transeamus ad musicum, excidant priora? Et cum Latinis studebimus litteris, non respiciamus ad Graecas? Et, ut semel finiam, nihil faciamus nisi novissimum? VII. cur non idem suademus agricolis, ne arva simul et vineta et oleas et arbustum colant? ne pratis et pecoribus et hortis et alvearibus avibusque accommodent curam? cur ipsi aliquid forensibus negotiis, aliquid desideriis amicorum, aliquid rationibus domesticis, aliquid curae corporis, nonnihil voluptatibus cotidie damus? Quarum nos una res quaelibet nihil intermittentis fatigaret: adeo facilius est multa facere quam diu.