Latin · ~10 min
Book 10
Quintilian, INSTITUTIONES 10.3.3
Not analysed yet
Satis apparet ex eo quod hanc scribentium neglegentiam damno, quid de illis dictandi deliciis sentiam. XIX. Nam in stilo quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi moram non consequens celeritatem eius manus: ille cui dictamus urget, atque interim pudet etiam dubitare aut resistere aut mutare quasi conscium infirmitatis nostrae timentis. XX. Quo fit ut non rudia tantum et fortuita, sed inpropria interim, dum sola est conectendi sermonis cupiditas, effluant, quae nec scribentium curam nec dicentium impetum consequantur. At idem ille qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in legendo velut offensator fuerit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur. XXI. Tum illa quae altiorem animi motum secuntur quaeque ipsa animum quodam modo concitant, quorum est iactare manum, torquere vultum, +simul et+ interim obiurgare, quaeque Persius notat cum leviter dicendi genus significat ("nec pluteum" inquit "caedit nec demorsos sapit unguis") etiam ridicula sunt, nisi cum soli sumus. XXII. Denique, ut semel quod est potentissimum dicam, secretum, quod dictando perit, atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit. Non tamen protinus audiendi qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque, quod illa caeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent. XXIII. Mihi certe iucundus hic magis quam studiorum hortator videtur esse secessus. Namque illa quae ipsa delectant necesse est avocent ab intentione operis destinati. Neque enim se bona fide in multa simul intendere animus totum potest, et quocumque respexit desinit intueri quod propositum erat. XXIV. Quare silvarum amoenitas et praeterlabentia flumina et inspirantes ramis arborum aurae volucrumque cantus et ipsa late circumspiciendi libertas ad se trahunt, ut mihi remittere potius voluptas ista videatur cogitationem quam intendere. XXV. Demosthenes melius, qui se in locum ex quo nulla exaudiri vox et ex quo nihil prospici posset recondebat, ne aliud agere mentem cogerent oculi. Ideoque lucubrantes silentium noctis et clusum cubiculum et lumen unum velut +rectos+ maxime teneat. XXVI. Sed cum in omni studiorum genere, tum in hoc praecipue bona valetudo quaeque eam maxime praestat frugalitas necessaria est, cum tempora ab ipsa rerum natura ad quietem refectionemque nobis data in acerrimum laborem convertimus. cui tamen non plus inrogandum est quam quod somno supererit aut non deerit. XXVII. Obstat enim diligentiae scribendi etiam fatigatio, et abunde si vacet lucis spatia sufficiunt: occupatos in noctem necessitas agit. Est tamen lucubratio, quotiens ad eam integri ac refecti venimus, optimum secreti genus.