Latin · ~8 min
Book 11, lines 11.1.133-11.1.139
Quintilian, INSTITUTIONES 11.1.133-139
Not analysed yet
XXX. Multum enim signa faciunt, et ex alia memoria venit alia, ut cum tralatus anulus vel alligatus commoneat nos cur id fecerimus. Haec magis adhuc adstringunt qui memoriam ab aliquo simili transferunt ad id quod continendum est: ut in nominibus, si Fabius forte sit tenendus, referamus ad illum cunctatorem, qui excidere non potest, aut ad aliquem amicum qui idem vocetur.
XXXI. Quod est facilius in Apris et in Vrsis et Nasone aut Crispo, ut id memoriae adfigatur unde sunt nomina. Origo quoque aliquando declinatorum tenendi magis causa est, ut in Cicerone, Verrio, Aurelio. Sed hoc miseri.
XXXII. Illud neminem non iuvabit, isdem quibus scripserit ceris ediscere. Sequitur enim vestigiis quibusdam memoriam, et velut oculis intuetur non paginas modo sed versus prope ipsos, estque cum dicit similis legenti. Iam vero si litura aut adiectio aliqua atque mutatio interveniat, signa sunt quaedam quae intuentes deerrare non possumus.
XXXIII. Ista ratio, ut est illi de qua primum locutus sum arti non dissimilis, ita, si quid me experimenta docuerunt, et expeditior et potentior.
Ediscere tacite (nam id quoque est quaesitum) erat optimum si non subirent velut otiosum animum plerumque aliae cogitationes, propter quas excitandus est voce, ut duplici motu iuvetur memoria dicendi et audiendi. Sed haec vox sit modica et magis murmur.
XXXIV. Qui autem legente alio ediscit in parte tardatur, quod acrior est oculorum quam aurium sensus, in parte iuvari potest, quod, cum semel aut bis audierit, continuo illi memoriam suam experiri licet et cum legente contendere. Nam et alioqui id maxime faciendum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et quae magis et quae minus haerent aequaliter transit.
XXXV. In experiendo teneasne et maior intentio est et nihil supervacui temporis perit quo etiam quae tenemus repeti solent: ita sola quae exciderunt retractantur, ut crebra iteratione firmentur, quamquam solent hoc ipso maxime haerere, quod exciderunt. Illud ediscendo scribendoque commune est, utrique plurimum conferre bonam valetudinem, digestum cibum, animum cogitationibus aliis liberum.