Latin · ~9 min
Book 11, lines 11.1.15-11.1.23
Quintilian, INSTITUTIONES 11.1.15-23
Not analysed yet
XIV. Sed hoc qualecumque discrimen raro admodum eveniet: ceterum idem fere, ut dixi, in omni genere causarum et proderit et decebit. Est autem quod omnes et semper et ubique deceat, facere ac dicere honeste, contraque neminem umquam ullo in loco turpiter. Minora vero quaeque sunt ex mediis plerumque sunt talia ut aliis sint concedenda, aliis non sint, aut pro persona tempore loco causa magis ac minus vel excusata debeant videri vel reprehendenda.
XV. cum dicamus autem de rebus aut alienis aut nostris, dividenda ratio est eorum, dum sciamus pleraque neutro loco convenire.
In primis igitur omnis sui vitiosa iactatio est, eloquentiae tamen in oratore praecipue, adfertque audientibus non fastidium modo sed plerumque etiam odium.
XVI. Habet enim mens nostra natura sublime quiddam et erectum et inpatiens superioris: ideoque abiectos aut summittentes se libenter adlevamus, quia hoc facere tamquam maiores videmur, et quotiens discessit aemulatio, succedit humanitas. At qui se supra modum extollit, premere ac despicere creditur nec tam se maiorem quam minores ceteros facere.
XVII. Inde invident humiliores (hoc vitium est eorum qui nec cedere volunt nec possunt contendere), rident superiores, improbant bonI. Plerumque vero deprendas adrogantium falsam de se opinionem, sed in veris quoque sufficit conscientia.
Reprehensus est in hac parte non mediocriter Cicero, quamquam is quidem rerum a se gestarum maior quam eloquentiae fuit in orationibus utique iactator.
XVIII. Et plerumque illud quoque non sine aliqua ratione fecit: aut enim tuebatur eos quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, aut respondebat invidiae, cui tamen non fuit par, servatae patriae poenam passus exilium: ut illorum quae egerat in consulatu frequens commemoratio possit videri non gloriae magis quam defensioni data.
XIX. Eloquentiam quidem, cum plenissimam diversae partis advocatis concederet, sibi numquam in agendo inmodice adrogavit. Illius sunt enim: "si, iudices, ingeni mei, quod sentio quam sit exiguum", et: "quod ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia comparavi."
XX. Quin etiam contra Q. Caecilium de accusatore in Verrem constituendo, quamvis multum esset in hoc quoque momenti, uter ad agendum magis idoneus veniret, dicendi tamen facultatem magis illi detraxit quam adrogavit sibi, seque non consecutum sed omnia fecisse ut posset eam consequi dixit.