Latin · ~7 min
Book 11, lines 11.1.188-11.1.193
Quintilian, INSTITUTIONES 11.1.188-193
Not analysed yet
XXX. Non alia est autem ratio pronuntiationis quam ipsius orationis. Nam ut illa emendata dilucida ornata apta esse debet, ita haec quoque. Emendata erit, id est vitio carebit, si fuerit os facile explanatum iucundum urbanum, id est in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet.
XXXI. Non enim sine causa dicitur "barbarum Graecumve": nam sonis homines ut aera tinnitu dinoscimus. Ita fiet illud quod Ennius probat cum dicit "suaviloquenti ore" Cethegum fuisse, non quod Cicero in iis reprehendit quos ait latrare, non agere. sunt enim multa vitia, de quibus dixi cum in quadam primi libri parte puerorum ora formarem, oportunius ratus in ea aetate facere illorum mentionem in qua emendari possunt.
XXXII. Itemque si ipsa vox primum fuerit, ut sic dicam, sana, id est nullum eorum de quibus modo retuli patietur incommodum, deinde non subsurda rudis inmanis dura rigida rava praepinguis, aut tenuis inanis acerba pusilla mollis effeminata, spiritus nec brevis nec parum durabilis nec in receptu difficilis.
XXXIII. Dilucida vero erit pronuntiatio primum si verba tota exierint, quorum pars devorari, pars destitui solet, plerisque extremas syllabas non perferentibus dum priorum sono indulgent. Vt est autem necessaria verborum explanatio, ita omnis inputare et velut adnumerare litteras molestum et odiosum:
XXXIV. nam et vocales frequentissime coeunt et consonantium quaedam insequente vocali dissimulantur. Vtriusque exemplum posuimus: "multum ille et terris".
XXXV. Vitatur etiam duriorum inter se congressus, unde "pellexit" et "collegit" et quae alio loco dicta sunt. Ideoque laudatur in Catulo suavis appellatio litterarum. Secundum est ut sit oratio distincta, id est, qui dicit et incipiat ubi oportet et desinat. Observandum etiam quo loco sustinendus et quasi suspendendus sermo sit, quod Graeci hypodiastolen vel hypostigmen vocant, quo deponendus.