Latin · ~9 min
Book 11, lines 11.1.269-11.1.275
Quintilian, INSTITUTIONES 11.1.269-275
Not analysed yet
CV. Sed cum omnis motus sex partes habeat, septimus sit ille qui in se redit orbis, vitiosa est una circumversio: reliqui ante nos et dextra laevaque et sursum et deorsum aliquid ostendunt. In posteriora gestus non derigitur: interim tamen velut reici solet.
CVI. Optime autem manus a sinistra parte incipit, in dextra deponitur, sed ut ponere, non ut ferire videatur: quamquam et [in fine] interim cadit, ut cito tamen redeat, et nonnumquam resilit vel negantibus nobis vel admirantibus. Hic veteres artifices illud recte adiecerunt, ut manus cum sensu et inciperet et deponeretur: alioqui enim aut ante vocem erit gestus aut post vocem, quod est utrumque deforme.
CVII. In illo lapsi nimia subtilitate sunt, quod intervallum motus tria verba esse voluerunt, quod neque observatur nec fieri potest; sed illi quasi mensuram tarditatis celeritatisque aliquam esse voluerunt -neque inmerito -ne aut diu otiosa esset manus aut, quod multi faciunt, actionem continuo motu concideret.
CVIII. Aliud est quod et fit frequentius et magis fallit. sunt quaedam latentes sermonis percussiones et quasi aliqui pedes ad quos plurimorum gestus cadit, ut sit unus motus "novum crimen", alter "C. Caesar", tertius "et ante hanc diem", quartus "non auditum", deinde "propinquus meus" et "ad te" et "Q. tubero" et "detulit".
CIX. Vnde id quoque fluit vitium, ut iuvenes cum scribunt, gestu praemodulati cogitationem, sic componant quo modo casura manus est. Inde et illud vitium, ut gestus, qui in fine dexter esse debet, in sinistrum frequenter desinat.
CX. Melius illud, cum sint in sermone omni brevia quaedam membra ad quae, si necesse sit, recipere spiritum liceat, ad haec gestum disponere. Vt puta: "novum crimen C. Caesar" habet per se finem quendam suum, quia sequitur coniunctio: deinde "et ante hanc diem non auditum" satis circumscriptum est: ad haec commodanda manus est. Idque dum erit prima et composita actio:
CXI. at ubi eam calor concitaverit, etiam gestus cum ipsa orationis celeritate crebrescet. Aliis locis citata, aliis pressa conveniet pronuntiatio: illa transcurrimus congerimus [abundamus] festinamus, hac instamus inculcamus infigimus. Plus autem adfectus habent lentiora, ideoque Roscius citatior, Aesopus gravior fuit quod ille comoedias, hic tragoedias egit.