Latin · ~9 min
Book 11, lines 11.1.328-11.1.335
Quintilian, INSTITUTIONES 11.1.328-335
Not analysed yet
CLXIII. Maxime varia et multiplex actio est probationum: nam et proponere partiri interrogare sermoni sunt proxima, et contradictionem sumere: nam ea quoque diversa propositio est. Sed haec tamen aliquando inridentes, aliquando imitantes pronuntiamus.
CLXIV. Argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem. Instandum quibusdam in partibus et densanda oratio. Egressiones fere lenes et dulces et remissae, raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn. Pompei laus: neque est mirum minus habere contentionis ea quae sunt extra quaestionem.
CLXV. Mollior nonnumquam cum reprensione diversae partis imitatio: "videbar videre alios intrantis, alios autem exeuntis, quosdam ex vino vacillantis", ubi non dissidens a voce permittitur gestus quoque, in utramque partem tenera quaedam, sed intra manus tamen et sine motu laterum tralatio.
CLXVI. Accendendi iudicis plures sunt gradus. summus ille et quo nullus est in oratore acutior: "suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna" (praedixit enim: "quantum potero voce contendam ut populus hoc Romanus exaudiat"). Paulum inferior et habens aliquid iam iucunditatis: "quid enim tuus ille, tubero, in acie Pharsalica gladius agebat?"
CLXVII. Plenius adhuc et lentius ideoque dulcius: "in coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens": producenda omnia trahendaeque tum vocales aperiendaeque sunt fauces. Pleniore tamen haec canali fluunt: "vos, Albani tumuli atque luci". Iam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt: "saxa atque solitudines voci respondent".
CLXVIII. Tales sunt illae inclinationes vocis quas invicem Demosthenes atque Aeschines exprobrant, non ideo improbandae: cum enim uterque alteri obiciat, palam est utrumque fecisse. Nam neque ille per Marathonis et Plataearum et Salaminis propugnatores recto sono iuravit, nec ille Thebas sermone deflevit.
CLXIX. Est his diversa vox et paene extra organum, cui Graeci nomen amaritudinis dederunt, super modum ac paene naturam vocis humanae acerba: "quin compescitis vocem istam, indicem stultitiae, testem paucitatis?" Sed id quod excedere modum dixi in illa parte prima est: "quin compescitis."
CLXX. Epilogus, si enumerationem rerum habet, desiderat quandam concisorum continuationem: si ad concitandos iudices est accommodatus, aliquid ex iis quae supra dixi: si placandos, inclinatam quandam lenitatem: si misericordia commovendos, flexum vocis et flebilem suavitatem, qua praecipue franguntur animi quaeque est maxime naturalis: nam etiam orbos viduasque videas in ipsis funeribus canoro quodam modo proclamantis.