Latin · ~7 min
Book 11, lines 11.1.65-11.1.69
Quintilian, INSTITUTIONES 11.1.65-69
Not analysed yet
LVII. Nescio tamen an huius de quo loquimur decoris custodia maxime circa eos contra quos dicimus examinanda sit. Nam sine dubio in omnibus statim accusationibus hoc agendum est, ne ad eas libenter descendisse videamur. Ideoque mihi illud Cassi Severi non mediocriter displicet: "di boni, vivo, et, quo me vivere iuvet, Asprenatem reum video". Non enim iusta ex causa vel necessaria videri potest postulasse eum, sed quadam accusandi voluptate.
LVIII. Praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quaedam causae desiderant. Quapropter et qui curationem bonorum patris postulabit doleat eius valetudine, et quamlibet gravia filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam necessitatem, nec hoc paucis modo verbis sed toto colore actionis, ut id eum non dicere modo sed etiam vere dicere appareat.
LIX. Nec causanti pupillo sic tutor irascatur umquam ut non remaneant amoris vestigia et sacra quaedam patris eius memoria. Iam quo modo contra abdicantem patrem, querentem uxorem agi causam oporteret in libro, ut arbitror, septimo dixi. Quando etiam ipsos loqui, quando etiam advocati voce uti deceat quartus liber, in quo prohoemii praecepta sunt, continet.
LX. Esse et in verbis quod deceat aut turpe sit nemini dubium est. Vnum iam igitur huic loco, quod est sane summae difficultatis, adiciendum videtur, quibus modis ea quae sunt natura parum speciosa, quaeque non dicere si utrumlibet esset liberum maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus.
LXI. Quid asperiorem habere frontem potest aut quid aures hominum magis respuunt quam cum est filio filiive advocatis in matrem perorandum? Aliquando tamen necesse est, ut in causa Cluenti Habiti, sed non semper illa via qua contra Sasiam Cicero usus est, non quia non ille optime, sed quia plurimum refert qua in re et quo modo laedat.