Latin · ~7 min
Book 11, lines 11.1.82-11.1.87
Quintilian, INSTITUTIONES 11.1.82-87
Not analysed yet
LXXIV. Difficilior ei ratio in iudicio Cluentiano fuit, cum Scamandrum necesse haberet dicere nocentem, cuius egerat causam. Verum id elegantissime cum eorum a quibus ad se perductus esset precibus, tum etiam adulescentia sua excusat, detracturus alioqui plurimum auctoritatis sibi, in causa praesertim suspecta, si eum se esse qui temere nocentis reos susciperet fateretur.
LXXV. Apud iudicem vero qui aut erit inimicus alioqui aut propter aliquod commodum a causa quam nos susceperimus aversus, ut persuadendi ardua est ratio, ita dicendi expeditissima: fiducia enim iustitiae eius et nostrae causae nihil nos timere simulabimus. Ipse erit gloria inflandus, ut tanto clarior eius futura sit fides ac religio in pronuntiando quanto minus vel offensae vel utilitati suae indulserit.
LXXVI. Hoc et apud eos a quibus appellatum erit, si forte ad eosdem remittemur: adicienda ratio vel necessitatis alicuius, si id causa concedit, vel erroris vel suspicionis. Tutissimum ergo paenitentiae confessio et satisfactio culpae, perducendusque omni modo iudex ad irae pudorem.
LXXVII. Accidit etiam nonnumquam ut ea de causa de qua pronuntiavit cognoscat iterum. tum illud quidem commune: apud alium nos iudicem disputaturos de illius sententia non fuisse, neque enim emendari ab alio quam ipso fas esse: ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut ignorata quaedam aut defuisse testes aut, quod timidissime et si nihil aliud plane fuerit dicendum est, patronos non suffecisse succurret.
LXXVIII. Etiam si apud alios iudices agetur, ut in secunda adsertione aut in centumviralibus iudiciis duplicibus, parte victa decentius erit, quotiens contigerit, servare iudicum pudorem: de qua re latius probationum loco dictum est.
Potest evenire ut in aliis reprehendenda sint quae ipsi fecerimus, ut obicit tubero Ligario quod in Africa fuerit et ambitus quidam damnati recuperandae dignitatis gratia reos eiusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus ipse iuvenis accusat.