Latin · ~9 min
Book 12, lines 12.1.34-12.1.39
Quintilian, INSTITUTIONES 12.1.34-39
Not analysed yet
XXX. Vir autem malus aliud dicat necesse est quam sentit: bonos numquam honestus sermo deficiet, numquam rerum optimarum (nam idem etiam prudentes erunt) inventio: quae etiam si lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur, nec quicquam non diserte quod honeste dicitur.
XXXI. Quare, iuventus, immo omnis aetas (neque enim rectae voluntati serum est tempus ullum) totis mentibus huc tendamus, in haec elaboremus: forsan et consummare contingat. Nam si natura non prohibet et esse virum bonum et esse dicendi peritum, cur non aliquis etiam unus utrumque consequi possit? cur autem non se quisque speret fore illum aliquem?
XXXII. Ad quod si vires ingenii non suffecerint, tamen ad quem usque modum processerimus meliores erimus ex utroque. Hoc certe procul eximatur animo, rem pulcherrimam eloquentiam cum vitiis mentis posse misceri. Facultas dicendi, si in malos incidit, et ipsa iudicanda est malum: peiores enim illos facit quibus contingit.
XXXIII. Videor mihi audire quosdam (neque enim deerunt umquam qui diserti esse quam boni malint) illa dicentis: "Quid ergo tantum est artis in eloquentia? cur tu de coloribus et difficilium causarum defensione, nonnihil etiam de confessione locutus es, nisi aliquando vis ac facultas dicendi expugnat ipsam veritatem? Bonus enim vir non agit nisi bonas causas, eas porro etiam sine doctrina satis per se tuetur veritas ipsa."
XXXIV. Quibus ego, cum de meo primum opere respondero, etiam pro boni viri officio, si quando eum ad defensionem nocentium ratio duxerit, satisfaciam. Pertractare enim quo modo aut pro falsis aut etiam pro iniustis aliquando dicatur non est inutile, vel propter hoc solum, vi ea facilius et deprendamus et refellamus, quem ad modum remedia melius adhibebit cui nota quae nocent fuerint.
XXXV. Neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec Carneades ille, qui Romae audiente Censorio Catone non minoribus viribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse vir fuit. Venim et virtus quid sit adversa ei malitia detegit, et aequitas fit ex iniqui contemplatione manifestior, et plurima contrariis probantur: debent ergo oratori sic esse adversariorum nota consilia ut hostium imperatori.