Latin · ~6 min
Book 12, lines 12.1.46-12.1.49
Quintilian, INSTITUTIONES 12.1.46-49
Not analysed yet
XLII. Ad hoc nemo dubitabit quin, si nocentes mutari in bonam mentem aliquo modo possint, sicut posse conceditur, salvos esse eos magis e re publica sit quam puniri. Si liqueat igitur oratori futurum bonum virum cui vera obicientur, non id aget ut salvus sit?
XLIII. Da nunc ut crimine manifesto prematur dux bonus et sine quo vincere hostem civitas non possit: nonne ei communis utilitas oratorem advocabit? Certe Fabricius Cornelium Rufinum, et alioqui malum civem et sibi inimicum, tamen, quia utilem sciebat ducem, imminente bello palam consulem suffragio suo fecit, atque id mirantibus quibusdam respondit, a cive se spoliari malle quam ab hoste venire. Ita hic si fuisset orator, non defendisset eundem Rufinum vel manifesti peculatus reum?
XLIV. Multa dici possunt similia, sed vel unum ex iis quodlibet sufficit. Non enim hoc agimus, ut istud illi quem formamus viro saepe sit faciendum, sed ut, si talis coegerit ratio, sit tamen vera finitio oratorem esse virum bonum dicendi peritum.
XLV. Praecipere vero ac discere quo modo etiam probatione difficilia tractentur necessarium est. Nam frequenter etiam optimae causae similes sunt malis, et innocens reus multis veri similibus premitur, quo fit ut eadem actionis ratione defendendus sit qua si nocens esset. Iam innumerabilia sunt bonis causis malisque communia, testes litterae suspiciones opiniones. Non aliter autem veri similia quam vera et confirmantur et refelluntur. Quapropter ut res feret flectetur oratio, manente honesta voluntate.