Latin · ~8 min
Book 12, lines 12.10.51-12.10.56
Quintilian, INSTITUTIONES 12.10.51-56
Not analysed yet
LI. Quin illi subtiles, ut sibi ac multis persuaserunt, magistri paradeigma dicendo, enthymema scribendo esse aptius tradiderunt. Mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere, neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae; itaque non illas modo, ut opinor, debet habere virtutes *dico, non vitia: nam imperitis placere aliquando quae vitiosa sint scio.
LII. Quo different igitur? Quod si mihi des consilium iudicum sapientium, perquam multa recidam ex orationibus non Ciceronis modo sed etiam eius qui est strictior multo, Demosthenis. Neque enim adfectus omnino movendi erunt nec aures delectatione mulcendae, cum etiam prohoemia supervacua esse apud talis Aristoteles existimet; non enim trahentur his illi sapientes: proprie et significanter rem indicare, probationes colligere satis est.
LIII. cum vero iudex detur aut populus aut ex populo laturique sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad optinendum quod intendimus prodesse credemus adhibenda sunt, eaque et cum dicimus promenda et cum scribimus ostendenda sunt, si modo ideo scribimus ut doceamus quo modo dici oporteat.
LIV. An Demosthenes male sic egisset ut scripsit, aut Cicero? Aut eos praestantissimos oratores alia re quam scriptis cognoscimus? Melius egerunt igitur an peius? Nam si peius, sic potius oportuit dici ut scripserunt, si melius, sic potius oportuit scribi ut dixerunt.
LV. Quid ergo? semper sic aget orator ut scribet? Si licebit, semper. Sed erunt quae impediant brevitate tempora a iudice data: multum ex eo quod potuit dici recidetur, editio habebit omnia. Quaedam secundum naturam iudicantium dicta sunt: non ita posteris tradentur, ne videantur propositi fuisse, non temporis.
LVI. Nam id quoque plurimum refert, quo modo audire iudex velit, atque "eius vultus saepe ipse rector est dicentis", ut Cicero praecipit. Ideoque instandum iis quae placere intellexeris, resiliendum ab iis quae non recipientur. Sermo ipse qui facillime iudicem doceat aptandus; nec id mirum sit, cum etiam testium personis aliqua mutentur.