Latin · ~7 min
Book 12, lines 12.10.63-12.10.69
Quintilian, INSTITUTIONES 12.10.63-69
Not analysed yet
LXIII. Quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus, et validissimum alioqui et maximis quibusque causis accommodatissimum?
LXIV. Nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam (id enim est non deerrare verbis) et carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore Nestoris dixit dulciorem melle profluere sermonem, qua certe delectatione nihil fingi maius potest: sed summam expressurus [est] in Vlixe facundiam et magnitudinem illi vocis et vim orationis nivibus [et] copia verborum atque impetu parem tribuit.
LXV. cum hoc igitur nemo mortalium contendet, hunc ut deum homines intuebuntur. Hanc vim et celeritatem in Pericle miratur Eupolis, hanc fulminibus Aristophanes comparat, haec est vere dicendi facultas.
LXVI. Sed neque his tribus quasi formis inclusa eloquentia est. Nam ut inter gracile validumque tertium aliquid constitutum est, ita horum intervalla sunt atque inter haec ipsa mixtum quiddam ex duobus medium est, quoniam et subtili plenius aliquid atque subtilius et vehementi remissius atque vehementius invenitur, ut illud lene aut ascendit ad fortiora aut ad tenuiora summittitur.
LXVII. Ac sic prope innumerabiles species reperiuntur, quae utique aliquo momento inter se differant: sicut quattuor ventos generaliter a totidem mundi cardinibus accepimus flare, cum interim plurimi medii et eorum varia nomina et quidam etiam regionum ac fluminum proprii deprehenduntur.
LXVIII. Eademque musicis ratio est, qui cum in cithara quinque constituerunt sonos, plurima deinde varietate complent spatia illa nervorum, atque his [atque huc] quos interposuerant inserunt alios, ut pauci illi transitus multos gradus habeant.
LXIX. Plures igitur etiam eloquentiae facies, sed stultissimum quaerere ad quam se recturus sit orator, cum omnis species, quae modo recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit oratoris quod vulgo genus dicendi vocant: utetur enim, ut res exiget, omnibus, nec pro causa modo sed pro partibus causae.