Latin · ~9 min
Book 12, lines 12.10.8-12.10.13
Quintilian, INSTITUTIONES 12.10.8-13
Not analysed yet
VII. Similis in statuis differentia. Nam duriora et tuscanicis proxima Callon atque Hegesias, iam minus rigida Calamis, molliora adhuc supra dictis Myron fecit. Diligentia ac decor in Polyclito supra ceteros, cui quamquam a plerisque tribuitur palma, tamen, ne nihil detrahatur, deesse pondus putant.
VIII. Nam ut humanae formae decorem addiderit supra verum, ita non explevisse deorum auctoritatem videtur. Quin aetatem quoque graviorem dicitur refugisse, nihil ausus ultra levis genas. At quae Polyclito defuerunt, Phidiae atque Alcameni dantur.
IX. Phidias tamen dis quam hominibus efficiendis melior artifex creditur, in ebore vero longe citra aemulum vel si nihil nisi Minervam Athenis aut Olympium in Elide Iovem fecisset, cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur, adeo maiestas operis deum aequavit. Ad veritatem Lysippum ac Praxitelen accessisse optime adfirmant: nam Demetrius tamquam nimius in ea reprehenditur, et fuit similitudinis quam pulchritudinis amantior.
X. In oratione vero si species intueri velis, totidem paene reperias ingeniorum quot corporum formas. Sed fuere quaedam genera dicendi condicione temporum horridiora, alioqui magnam iam ingenii vim prae se ferentia. Hinc sint Laelii, Africani, Catones etiam Gracchique, quos tu licet Polygnotos vel Callonas appelles. XI. Mediam illam formam teneant L. Crassus, Q. Hortensius. tum deinde efflorescat non multum inter se distantium tempore oratorum ingens proventus. Hic vim Caesaris, indolem Caeli, subtilitatem Calidi, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae, sanctitatem Calvi, gravitatem Bruti, acumen sulpici, acerbitatem Cassi reperiemus: in iis etiam quos ipsi vidimus copiam Senecae, vires Africani, maturitatem Afri, iucunditatem Crispi, sonum Trachali, elegantiam Secundi.
XII. At M. tullium non illum habemus Euphranorem circa pluris artium species praestantem, sed in omnibus quae in quoque laudantur eminentissimum. Quem tamen et suorum homines temporum incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et redundantem et in repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigidum et in compositione fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, viro molliorem:
XIII. postea vero quam triumvirali proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui invidebant, qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis potentiae non responsurum invaserunt. Ille tamen qui ieiunus a quibusdam et aridus habetur non aliter ab ipsis inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii adfluentia potuit. Falsum utrumque: sit tamen illa mentiendi propior occasio.