Latin · ~8 min
Book 12, lines 12.11.14-12.11.19
Quintilian, INSTITUTIONES 12.11.14-19
Not analysed yet
XIII. Nam ut aqua piscibus, ut sicca terrenis, circumfusus nobis spiritus volucribus convenit, ita certe facilius esse oportebat secundum naturam quam contra eam vivere. Cetera vero, etiam si aetatem nostram non spatio senectutis sed tempore adulescentiae metiamur, abunde multos ad discendum annos habent: omnia enim breviora reddet ordo et ratio et modus.
XIV. Sed culpa est in praeceptoribus prima, qui libenter detinent quos occupaverunt, partim cupiditate diutius exigendi mercedulas, partim ambitione, quo difficilius videatur esse quod pollicentur, partim etiam inscientia tradendi vel neglegentia: proxima in nobis, qui morari in eo quod novimus quam discere quae nondum scimus melius putamus.
XV. Nam ut de nostris potissimum studiis dicam, quid attinet tam multis annis quam in more est plurimorum, ut de iis a quibus magna in hoc pars aetatis absumitur taceam, declamitare in schola et tantum laboris in rebus falsis consumere, cum satis sit modico tempore imaginem veri discriminis et dicendi leges comperisse?
XVI. Quod non eo dico quia sit umquam omittenda dicendi exercitatio, sed quia non in una sit eius specie consenescendum. *cognoscere et praecepta vivendi perdiscere et in foro nos experiri potuimus dum scholastici sumus. Discendi ratio talis ut non multos poscat annos: quaelibet enim ex iis partibus quarum habui mentionem in paucos libros contrahi solet, adeo non est infinito spatio ad traditionem opus. Reliqua est exercitatio, quae vires cito facit, cum fecit tuetur.
XVII. Rerum cognitio cotidie crescit; et tamen quam multorum ad eam librorum necessaria lectio est, quibus aut rerum exempla ab historicis aut dicendi ab oratoribus petuntur, philosophorum quoque consultorumque opiniones, si utilia velimus legere, non, quod ne fieri quidem potest, omnia.
XVIII. Sed breve nobis tempus nos fecimus: quantulum enim studiis partimur? Alias horas vanus salutandi labor, alias datum fabulis otium, alias spectacula, alias convivia trahunt. Adice tot genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinationes, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum et fractis omni genere voluptatum animis ne ea quidem tempora idonea quae supersunt.