Latin · ~7 min
Book 12, lines 12.2.8-12.2.11
Quintilian, INSTITUTIONES 12.2.8-11
Not analysed yet
VII. Nam quis philosophorum aut in iudiciis frequens aut clarus in contionibus fuit? Quis denique in ipsa quam maxime plerique praecipiunt rei publicae administratione versatus est? Atqui ego illum quem instituo Romanum quendam velim esse sapientem, qui non secretis disputationibus sed rerum experimentis atque operibus vere civilem virum exhibeat.
VIII. Sed quia deserta ab iis qui se ad eloquentiam contulerunt studia sapientiae non iam in actu suo atque in hac fori luce versantur, sed in porticus et gymnasia primum, mox in conventus scholarum recesserunt, id quod est oratori necessarium nec a dicendi praeceptoribus traditur ab iis petere nimirum necesse est apud quos remansit: evolvendi penitus auctores qui de virtute praecipiunt, ut oratoris vita cum scientia divinarum rerum sit humanarumque coniuncta.
IX. Quae ipsae quanto maiores ac pulchriores viderentur si illas ii docerent qui etiam eloqui praestantissime possent? Vtinamque sit tempus umquam quo perfectus aliquis qualem optamus orator hanc artem superbo nomine et vitiis quorundam bona eius corrumpentium invisam vindicet sibi ac velut rebus repetitis in corpus eloquentiae adducat. Quae quidem cum sit in tris divisa partis, naturalem moralem rationalem, qua tandem non est cum oratoris opere coniuncta? Nam ut ordinem retro agamus, de ultima illa, quae tota versatur in verbis, nemo dubitaverit, si et proprietates vocis cuiusque nosse et ambigua aperire et perplexa discernere et de falsis iudicare et colligere ac resolvere quae velis oratorum est:
XI. quamquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam in disputationibus, quia non docere modo sed movere etiam ac delectare audientis debet orator, ad quod impetu quoque ac viribus et decore est opus, ut vis amnium maior est altis ripis multoque gurgitis tractu fluentium quam tenuis aquae et obiectu lapillorum resultantis.