Latin · ~8 min
Book 12, lines 12.8.1-12.8.6
Quintilian, INSTITUTIONES 12.8.1-6
Not analysed yet
8
I. Proxima discendae causae ratio, quod est orationis fundamentum. Neque enim quisquam tam ingenio tenui reperietur qui, cum omnia quae sunt in causa diligenter cognoverit, ad docendum certe iudicem non sufficiat. Sed eius rei paucissimis cura est. Nam ut taceam de neglegentibus, quorum nihil refert ubi litium cardo vertatur dum sint quae vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum occasionem clamandi largiantur: aliquos et ambitio pervertit, qui partim tamquam occupati semperque aliud habentes quod ante agendum sit pridie ad se venire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnumquam etiam inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur,
III. partim iactantia ingenii, ut res cito accepisse videantur, tenere se et intellegere prius paene quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus quae neque ad iudicem neque ad litigatorem pertineant decantaverunt, bene sudantes beneque comitati per forum reducuntur.
IV. Ne illas quidem tulerim delicias eorum qui doceri amicos suos iubent, quamquam minus mali est si illi saltem recte discant recteque doceant. Sed quis discet tam bene quam patronus? Quo modo autem sequester ille et media litium manus et quidam interpres inpendet aequo animo laborem in alienas actiones, cum dicturis tanti suae non sint?
V. Pessimae vero consuetudinis libellis esse contentum, quos componit aut litigator, qui confugit ad patronum quia liti ipse non sufficit, aut aliquis ex eo genere advocatorum qui se non posse agere confitentur, deinde faciunt id quod est in agendo difficillimum. Nam qui iudicare quid dicendum, quid dissimulandum, quid declinandum mutandum fingendum etiam sit potest cur non sit orator, quando, quod difficilius est, oratorem facit?
VI. Hi porro non tantum nocerent si omnia scriberent uti gesta sunt; nunc consilium et colores adiciunt et aliqua peiora veris, quae plerique cum acceperunt inmutare nefas habent, et velut themata in scholis posita custodiunt: deinde deprenduntur, et causam quam discere ex suis litigatoribus noluerunt ex adversariis discunt.