Latin · ~7 min
Book 12, lines 12.9.1-12.9.7
Quintilian, INSTITUTIONES 12.9.1-7
Not analysed yet
9
I. Quae sint in agendo servanda toto fere opere exsecuti sumus, pauca tamen propria huius loci, quae non tam dicendi arte quam officiis agentis continentur, attingam. Ante omnia ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis cupido laudis abducat.
II. Nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit:
III. at si iuris anfractus aut eruendae veritatis latebras adire cogetur, non obequitabit nec ivis vibrantibus concitatisque sententiis velut missilibus utetur, sed operibus et cuniculis et insidiis et occultis artibus rem geret.
IV. Quae omnia non dum fiunt laudantur, sed cum facta sunt, unde etiam cupidissimis opinionis plus fructus venit. Nam cum illa dicendi vitiosa iactatio inter plausores suos detonuit, resurgit verae virtutis fortior fama, nec iudices a quo sint moti dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis vera laus nisi cum finita est.
V. Veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit moris, idque M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei minusque suspectae advocatorum insidiae forent. Sed illa dissimulari quae tum erat potuit: nondum enim tantum dicendi lumen accesserat ut etiam per obstantia erumperet. Quare artes quidem et consilia lateant et quidquid si deprenditur perit. Hactenus eloquentia secretum habet.
VI. Verborum quidem dilectus, gravitas sententiarum, figurarum elegantia aut non sunt aut apparent: sed vel propter hoc ipsum ostentanda non sunt, quod apparent, ac, si unum sit ex duobus eligendum, causa potius laudetur quam patronus. Finem tamen hunc praestabit orator, ut videatur optimam causam optime egisse: illud certum erit, neminem peius agere quam qui displicente causa placet: necesse est enim extra causam sit quod placet.