Latin · ~9 min
2.1.22 to 2.1.24
Quintilian, INSTITUTIONES 2.1.22-24
Not analysed yet
[24] Thesis autem quae sumuntur ex rerum comparatione (ut 'rusticane uita an urbana potior', 'iuris periti an militaris uiri laus maior') mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae uel ad suadendi officium uel etiam ad iudiciorum disceptationem iuuant plurimum: nam posterior ex praedictis locus in causa Murenae copiosissime a [25] Cicerone tractatur. Sunt et illae paene totae ad deliberatiuum pertinentes genus: 'ducendane uxor', 'petendine sint magistratus'; namque et hae personis modo adiectis suasoriae erunt. [26] Solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis cum quaerere atque exequi iuberent 'cur armata apud Lacedaemonios Venus' et 'quid ita crederetur Cupido puer atque uolucer et sagittis ac face armatus' et similia, in quibus scrutabamur uoluntatem, cuius in controuersiis frequens quaestio est: quod genus chriae uideri potest. [27] Nam locos quidem, quales sunt de testibus 'semperne his credendum' et de argumentis 'an habenda etiam paruis fides', adeo manifestum est ad forensis actiones pertinere ut quidam neque ignobiles in officiis ciuilibus scriptos eos memoriquiaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut, quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his [28] uelut emblematis exornarentur: quo quidem (neque enim eius rei iudicium differre sustineo) summam uidebantur mihi infirmitatem de se confiteri. Nam quid hi possint in causis, quarum uaria et noua semper est facies, proprium inuenire, quo modo propositis ex parte aduersa respondere, altercationibus uelociter occurrere, testem rogare, qui etiam in iis quae sunt communia et in plurimis causis tractantur uulgatissimos sensus uerbis nisi tanto ante praeparatis prosequi [29] nequeant? Nec uero his, cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moueant uelut frigidi et repositi cibi aut pudorem deprensa totiens audientium memoria infelix supellex, quae sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et [30] diuersis officiis conteratur: cum eo quidem, quod uix ullus est tam communis locus qui possit cohaerere cum causa nisi aliquo propriae quaestionis uinculo copulatus, appareatque [31] eum non tam insertum quam adplicitum, uel quod dissimilis est ceteris, uel quod plerumque adsumi etiam parum apte solet, non quia desideratur, sed quia paratus est, ut quidam sententiarum gratia uerbosissimos locos arcessunt, cum ex [32] locis debeat nasci sententia: ita sunt autem speciosa haec et utilia si oriuntur ex causa; ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad uictoriam tendit, utique superuacua, sed interim etiam contraria est. Verum hactenus euagari satis fuerit.