Latin · ~23 min
2.1.48 to 2.1.50
Quintilian, INSTITUTIONES 2.1.48-50
Not analysed yet
[9] Verum hi pronuntiatione quoque famam dicendi fortius quaerunt; nam et clamant ubique et omnia leuata, ut ipsi uocant, manu emugiunt, multo discursu anhelitu, iactatione [10] gestus, motu capitis furentes. Iam collidere manus, terrae pedem incutere, femur pectus frontem caedere, mire ad pullatum circulum facit: cum ille eruditus, ut in oratione multa summittere uariare disponere, ita etiam in pronuntiando suum cuique eorum quae dicet colori accommodare actum sciat, et, si quid sit perpetua obseruatione dignum, modestus [11] et esse et uideri malit. At illi hanc uim appellant quae est potius uiolentia: cum interim non actores modo aliquos inuenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam qui, breuem dicendi exercitationem consecuti, omissa ratione ut tulit impetus passim tumultuentur, eosque qui plus honoris litteris tribuerunt ineptos et ieiunos et tepidos et infirmos, ut quodque [12] uerbum contumeliosissimum occurrit, appellent. Verum illis quidem gratulemur sine labore, sine ratione, sine disciplina disertis: nos, quando et praecipiendi munus iam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum quae futura usui bonae mentis iuuenibus arbitramur, nobis certe sunt uoluptati. XIII. Quis modus in arte. [1] Nemo autem a me exigat id praeceptorum genus quod est a plerisque scriptoribus artium traditum, ut quasi quasdam leges inmutabili necessitate constrictas studiosis dicendi feram: utique prohoemium et id quale, proxima huic narratio, quae lex deinde narrandi, propositio post hanc uel, ut quibusdam placuit, excursio, tum certus ordo quaestionum, ceteraque quae, uelut si aliter facere fas non sit, quidam [2] tamquam iussi secuntur. Erat enim rhetorice res prorsus facilis ac parua si uno et breui praescripto contineretur: sed mutantur pleraque causis temporibus occasione necessitate. Atque ideo res in oratore praecipua consilium est, quia uarie [3] et ad rerum momenta conuertitur. Quid si enim praecipias imperatori, quotiens aciem instruet derigat frontem, cornua utrimque promoueat, equites pro cornibus locet? Erit haec quidem rectissima fortasse ratio quotiens licebit, sed mutabitur natura loci, si mons occurret, si flumen obstabit, collimutabus [4] siluis asperitate alia prohibebitur. Mutabit hostium genus, mutabit praesentis condicio discriminis: nunc acie derecta, nunc cuneis, nunc auxiliis, nunc legione pugnabitur, nonnumquam terga etiam dedisse simulata fuga proderit. [5] Ita prohoemium necessarium an superuacuum, breue an longius, ad iudicem omni sermone derecto an aliquando auerso per aliquam figuram dicendum sit, constricta an latius fusa narratio, continua an diuisa, recta an ordine permutato, [6] causae docebunt, itemque de quaestionum ordine, cum in eadem controuersia aliud alii parti prius quaeri frequenter expediat. Neque enim rogationibus plebisue scitis sancta sunt ista praecepta, sed hoc quidquid est utilitas excogitauit. [7] Non negabo autem sic utile esse plerumque, alioqui nec scriberem. Verum si eadem illa nobis aliud suadebit utilitas, [8] hanc relictis magistrorum auctoritatibus sequemur. Equidem id maxime praecipiam ac 'repetens iterumque iterumque monebo': res duas in omni actu spectet orator, quid deceat, quid expediat. Expedit autem saepe mutare ex illo constituto traditoque ordine aliqua, et interim decet, ut in statuis [9] atque picturis uidemus uariari habitus uultus status; nam recti quidem corporis uel minima gratia est: nempe enim aduersa sit facies et demissa bracchia et iuncti pedes et a summis ad ima rigens opus. Flexus ille et, ut sic dixerim, motus dat actum quendam et adfectum: ideo nec ad unum [10] modum formatae manus et in uultu mille species; cursum habent quaedam et impetum, sedent alia uel incumbunt, nuda haec, illa uelata sunt, quaedam mixta ex utroque. Quid tam distortum et elaboratum quam est ille discobolos Myronis? Si quis tamen ut parum rectum improbet opus, nonne ab intellectu artis afuerit, in qua uel praecipue laudabilis [11] est ipsa illa nouitas ac difficultas? Quam quidem gralaudatiam et delectationem adferunt figurae, quaeque in sensibus quaeque in uerbis sunt. Mutant enim aliquid a recto, atque hanc prae se uirtutem ferunt, quod a consuetudine uulgari [12] recesserunt. Habet in pictura speciem tota facies: Apelles tamen imaginem Antigoni latere tantum altero ostendit, ut amissi oculi deformitas lateret. Quid? non in oratione operienda sunt quaedam, siue ostendi non debent siue exprimi [13] pro dignitate non possunt? Vt fecit Timanthes, opinor, Cythnius in ea tabula qua Coloten Teium uicit. Nam cum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Calchantem, tristiorem Vlixem, addidisset Menelao quem summum poterat ars efficere maerorem: consumptis adfectibus non reperiens quo digne modo patris uultum posset exprimere, uelauit eius caput et suo cuique animo dedit aestimandum. [14] Nonne huic simile est illud Sallustianum: 'nam de Carthagine tacere satius puto quam parum dicere'? Propter quae mihi semper moris fuit quam minime alligare me ad praecepta quae katholika uocitant, id est, ut dicamus quo modo possumus, uniuersalia uel perpetualia; raro enim reperitur hoc genus, ut non labefactari parte aliqua et subrui possit. [15] Sed de his plenius suo quidque loco tractabimus: interim nolo se iuuenes satis instructos si quem ex iis qui breues plerumque circumferuntur artis libellum edidicerint et uelut decretis technicorum tutos putent. Multo labore, adsiduo studio, uaria exercitatione, plurimis experimentis, altissima [16] prudentia, praesentissimo consilio constat ars dicendi. Sed adiuuatur his quoque, si tamen rectam uiam, non unam orbitam monstrent: qua declinare qui crediderit nefas, patiatur necesse est illam per funes ingredientium tarditatem. Itaque et stratum militari labore iter saepe deserimus compendio ducti, et si rectum limitem rupti torrentibus pontes inciderint circumire cogemur, et si ianua tenebitur incendio [17] per parietem exibimus. Late fusum opus est et multiplex et prope cotidie nouum et de quo numquam dicta erunt omnia. Quae sint tamen tradita, quid ex his optimum, et si qua mutari adici detrahi melius uidebitur, dicere experiar.