Latin · ~6 min
Book 3
Quintilian, INSTITUTIONES 3.4.2
Not analysed yet
XII. Nobis et tutissimum est auctores plurimos sequi et ita videtur ratio dictare. Est igitur, ut dixi, unum genus, quo laus ac vituperatio continetur, sed est appellatum a parte meliore laudativum: idem alii demonstrativum vocant. Vtrumque nomen ex Graeco creditur fluxisse; nam enkomiastikon aut epideiktikon dicunt. XIII. Sed mihi epideiktikon non tam demonstrationis vim habere quam ostentationis videtur et multum ab illo enkomiastikoi differre; nam ut continet laudativum in se genus, ita non intra hoc solum consistit. XIV. An quisquam negaverit panegyricos epideiktikous esse? Atqui formam suadendi habent et plerumque de utilitatibus Graeciae locuntur: ut causarum quidem genera tria sint, sed ea tum in negotiis, tum in ostentatione posita. Nisi forte non ex Graeco mutantes demonstrativum vocant, verum id secuntur, quod laus ac vituperatio quale sit quidque demonstrat. XV. Alterum est deliberativum, tertium iudiciale. Ceterae species in haec tria incident genera: nec invenietur ex his ulla in qua non laudare aut vituperare, suadere aut dissuadere, intendere quid vel depellere debeamus. Illa quoque sunt communia, conciliare narrare docere augere minuere, concitandis componendisve adfectibus animos audientium fingere. XVI. Ne iis quidem accesserim, qui laudativam materiam honestorum, deliberativam utilium, iudicialem iustorum quaestione contineri putant, celeri magis ac rutunda usi distributione quam vera. Stant enim quodam modo mutuis auxiliis omnia; nam et in laude iustitia utilitasque tractatur et in consiliis honestas, et raro iudicialem inveneris causam in cuius non parte aliquid eorum quae supra diximus reperiatur.