Latin · ~8 min
3.6.6 to 3.6.7
Quintilian, INSTITUTIONES 3.6.6-7
Not analysed yet
XLIV. A plurimis tres sunt facti generales status, quibus et Cicero in Oratore utitur et omnia quae aut in controversiam aut in contentionem veniant contineri putat: sitne, quid sit, quale sit. Quorum nomina apertiora sunt quam ut dicenda sint. XLV. Idem Iatrocles sentit. Tres fecit et M. Antonius his quidem verbis: "paucae res sunt quibus ex rebus omnes orationes nascuntur, factum non factum, ius iniuria, bonum malum". Sed quoniam quod iure dicimur fecisse non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere, itaque dixerunt coniecturalem, legalem, iuridicialem: qui et Verginio placent. XLVI. Horum deinde fecerunt species, ita ut legali subicerent finitionem et alios qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae antinomia dicitur, et scripti et sententiae vel voluntatis, id est kata rheton kai dianoian, et metalempsin, quam nos varie tralativam, transumptivam, transpositivam vocamus, sillogismon, quem accipimus ratiocinativum vel collectivum ambiguitatis, quae amphibolia nominatur: quos posui quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit. XLVII. Quattuor fecit Athenaeus, protreptiken stasin vel parormetiken, id est exhortativum, qui suasoriae est proprius, synteliken, qua coniecturam significari magis ex his quae secuntur quam ex ipso nomine apparet, hypallaktiken (ea finitio est, mutatione enim nominis constat), iuridicialem, eadem appellatione Graeca qua ceteri usus; nam est, ut dixi, multa in nominibus differentia. XLVIII. sunt qui hypallaktiken tralationem esse existiment, secuti hanc mutationis significationem. Fecerunt alii totidem status, sed alios, an sit, quid sit, quale sit, quantum sit, ut Caecilius et Theon. XLIX. Aristoteles in rhetoricis an sit, quale, quantum et quam multum sit quaerendum putat. Quodam tamen loco finitionis quoque vim intellegit, quo dicit quaedam sic defendi: "sustuli, sed non furtum feci", "percussi, sed non iniuriam feci". L. Posuerat et Cicero in libris rhetoricis facti, nominis, generis, actionis, ut in facto coniectura, in nomine finitio, in genere qualitas, in actione ius intellegeretur: iuri subiecerat tralationem. Veram hic legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis.