Latin · ~10 min
3.7.1 to 3.7.3
Quintilian, INSTITUTIONES 3.7.1-3
Not analysed yet
[7] I. Ac potissimum incipiam ab ea quae constat laude ac vituperatione. Quod genus videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est pragmatikei, removisse totamque ad solos auditores relegasse; et id eius nominis quod ab ostentatione ducitur proprium est. II. Sed mos Romanus etiam negotiis hoc munus inservit. Nam et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in competitores, in L. Pisonem, in Clodium et curionem libri vituperationem continent et tamen in senatu loco sunt habiti sententiae. III. Neque infitias eo quasdam esse ex hoc genere materias ad solam compositas ostentationem, ut laudes deorum virorumque quos priora tempora tulerunt. Quo solvitur quaestio supra tractata manifestumque est errare eos qui numquam oratorem dicturum nisi de re dubia putaverunt. IV. An laudes Capitolini Iovis, perpetua sacri certaminis materia, vel dubiae sunt vel non oratorio genere tractantur? Vt desiderat autem laus quae negotiis adhibetur probationem, sic etiam illa quae ostentationi componitur habet interim aliquam speciem probationis, V. ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat in argumentum caelestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit extingui, quod omnia sic egerit ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitaverint. VI. Quaedam vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset. Sed proprium laudis est res amplificare et ornare. Quae materia praecipue quidem in deos et homines cadit, est tamen et aliorum animalium, et etiam carentium anima. VII. Verum in deis generaliter primum maiestatem ipsius eorum naturae venerabimur, deinde proprie vim cuiusque et inventa quae utile aliquid hominibus attulerint. VIII. Vis ostendetur ut in Iove regendorum omnium, in Marte belli, in Neptuno maris: inventa, ut artium in Minerva, Mercurio litterarum, medicinae Apolline, Cerere frugum, Libero vinI. tum si qua ab iis acta vetustas tradidit, commemoranda. Addunt etiam dis honorem parentes, ut si quis sit filius Iovis, addit antiquitas, ut iis qui sunt ex Chao, progenies quoque, ut Apollo ac Diana Latonae. IX. Laudandum in quibusdam quod geniti inmortales, quibusdam quod inmortalitatem virtute sint consecuti: quod pietas principis nostri praesentium quoque temporum decus fecit.