Latin · ~12 min
Book 3
Quintilian, INSTITUTIONES 3.8.8
Not analysed yet
Sed personam saepius decoris gratia intuemur: quae et in nobis et in iis qui deliberant spectanda est. XXXVI. Itaque quamvis exempla plurimum in consiliis possint, quia facillime ad consentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen quorum auctoritas et quibus adhibeatur: diversi sunt enim deliberantium animi, duplex condicio. XXXVII. Nam consultant aut plures aut singuli, sed in utrisque differentia, quia et in pluribus multum interest senatus sit an populus, Romani an Fidenates, Graeci an barbari, et in singulis Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior an Fabius deliberet. XXXVIII. Proinde intuenda sexus dignitas aetas; sed mores praecipue discrimen dabunt. Et honesta quidem honestis suadere facillimum est; si vero apud turpes recta optinere conabimur, ne videamur exprobrare diversam vitae sectam cavendum, XXXIX. et animus deliberantis non ipsa honesti natura, quam ille non respicit, permovendus, sed laude, vulgi opinione, et, si parum proficiet haec vanitas, secutura ex his utilitate, aliquanto vero magis obiciendo aliquos, si diversa fecerint, metus. XL. Nam praeter id, quod his levissimi cuiusque animus facillime terretur nescio an etiam naturaliter apud plurimos plus valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus est. XLI. Aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia in quibus ipsorum qui consulunt spectatur utilitas. Nec me fallit quae statim cogitatio subire possit legentem: hoc ergo praecipis et hoc fas putas? XLII. Poterat me liberare Cicero, qui ita scribit ad Brutum, praepositis plurimis quae honeste suaderi Caesari possint: "Simne bonus vir si haec suadeam? Minime. suasoris enim finis est utilitas eius cui quisque suadet. At recta sunt: quis negat? Sed non est semper rectis in suadendo locus". Sed quia est altior quaestio nec tantum ad suasorias pertinet, destinatus est mihi hic locus duodecimo, qui summus futurus est, libro. XLIII. Nec ego quicquam fieri turpiter velim. Verum interim haec vel ad scholarum exercitationes pertinere credantur: nam et iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa tueamur. XLIV. Interim si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non suadere tamquam inhonesta, ut quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam propter hoc ipsum, quod turpis et crudelis sit, inpellunt, sed dandus illis deformibus color idque etiam apud malos: neque enim quisquam est tam malus ut videri velit. XLV. Sic Catilina apud Sallustium loquitur ut rem scelestissimam non malitia sed indignatione videatur audere, sic Atreus apud Varium "iam fero" inquit "infandissima, iam facere cogor". Quanto magis eis quibus cura famae fuit conservandus est hic vel ambitus. XLVI. Quare et cum Ciceroni dabimus consilium ut Antonium roget, vel etiam ut Philippicas, ita vitam pollicente eo, exurat, non cupiditatem lucis adlegabimus (haec enim si valet in animo eius, tacentibus quoque nobis valet), XLVII. sed ut se rei publicae servet hortabimur -hac illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat: et C. Caesari suadentes regnum adfirmabimus stare iam rem publicam nisi uno regente non posse. Nam qui de re nefaria deliberat id solum quaerit, quo modo quam minimum peccare videatur.