Latin · ~9 min
4.2.1 to 4.2.2
Quintilian, INSTITUTIONES 4.2.1-2
Not analysed yet
[2] I. Maxime naturale est, et fieri frequentissime debet, ut praeparato per haec quae supra dicta sunt iudice res de qua pronuntiaturus est indicetur: ea est narratio. II. In qua sciens transcurram subtiles nimium divisiones quorundam plura eius genera facientium. Non enim solam volunt esse illam negotii de quo apud iudices quaeritur expositionem, sed personae, ut: "M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis quam facundus"; loci, ut: "oppidum est in Hellesponto, Lampsacum, iudices"; temporis, ut: "vere novo, gelidus canis cum montibus umor liquitur"; causarum, quibus historici frequentissime utuntur cum exponunt unde bellum seditio pestilentia. III. Praeter haec alias perfectas, alias inperfectas vocant: quod quis ignorat? Adiciunt expositionem et praeteritorum esse temporum, quae est frequentissima, et praesentium, qualis est Ciceronis de discursu amicorum Chrysogoni, postquam est nominatus, et futurorum, quae solis dari vaticinantibus potest: nam hypotyposis non est habenda narratio. Sed nos potioribus vacemus. IV. Plerique semper narrandum putaverunt: quod falsum esse pluribus coarguitur. sunt enim ante omnia quaedam tam breves causae ut propositionem potius habeant quam narrationem. V. Id accidit aliquando utrique parti, cum vel nulla expositio est, vel de re constat de iure quaeritur, ut apud centumviros: "filius an frater debeat esse intestatae heres", "pubertas annis an habitu corporis aestimetur": aut cum est quidem in re narrationi locus, sed aut ante iudici nota sunt omnia aut priore loco recte exposita. VI. Accidit aliquando alteri, et saepius ab actore, vel quia satis est proponere vel quia sic magis expedit. Satis est dixisse: "certam creditam pecuniam peto ex stipulatione", "legatum peto ex testamento". Diversae partis expositio est cur ea non debeantur. VII. Et satis est actori et magis expedit sic indicare: "dico ab Horatio sororem suam interfectam". Namque et propositione iudex crimen omne cognoscit, et ordo et causa facti pro adversario magis est. VIII. Reus contra tunc narrationem subtrahet cum id quod obicitur neque negari neque excusari poterit, sed in sola iuris quaestione consistet. Vt in eo qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est confessio verecundior est quam expositio: "non negamus pecuniam de templo esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit, non sacra: vos autem de hoc cognoscitis, an sacrilegium sit admissum".