Latin · ~14 min
Book 4
Quintilian, INSTITUTIONES 4.2.10
Not analysed yet
XL. Brevis erit narratio ante omnia si inde coeperimus rem exponere unde ad iudicem pertinet, deinde si nihil extra causam dixerimus, tum etiam si reciderimus omnia quibus sublatis neque cognitioni quicquam neque utilitati detrahatur; solet enim quaedam esse partium brevitas, XLI. quae longam tamen efficit summam. "In portum veni, navem prospexi, quanti veheret interrogavi, de pretio convenit, conscendi, sublatae sunt ancorae, solvimus oram, profecti sumus". Nihil horum dici celerius potest, sed sufficit dicere: "e portu navigavi"; et quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti quo reliqua intelleguntur. XLII. Quare, cum dicere liceat: "est mihi filius iuvenis", omnia illa supervacua: "cupidus ego liberorum uxorem duxi, natum filium sustuli, educavi, in adulescentiam perduxi". Ideoque Graecorum aliqui aliud circumcisam expositionem, id est syntomon, aliud brevem putaverunt, quod illa supervacuis careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare. XLIII. Nos autem brevitatem in hoc ponimus, non ut minus sed ne plus dicatur quam oporteat. Nam iterationes quidem et tautologias et perissologias, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo: sunt enim haec vitia non tantum brevitatis gratia refugienda. XLIV. Non minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas, satiusque aliquid narrationi superesse quam deesse: nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur. XLV. Quare vitanda est etiam illa Sallustiana (quamquam in ipso virtutis optinet locum) brevitas et abruptum sermonis genus: quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat, nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit, ut fortasse ubique, in narratione tamen praecipue media haec tenenda sit via dicendi: "quantum opus est et quantum satis est". XLVI. Quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta; nam et fallit voluptas, et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium. XLVII. Neque mihi umquam tanta fuerit cura brevitatis ut non ea quae credibilem faciunt expositionem inseri velim. Simplex enim et undique praecisa non tam narratio vocari potest quam confessio. sunt porro multae condicione ipsa rei longae narrationes. Quibus extrema, ut praecepi, prohoemii parte ad intentionem praeparandus est iudex, deinde curandum ut omni arte vel ex spatio eius detrahamus aliquid vel ex taedio. XLVIII. Vt minus longa sit efficiemus quae poterimus differendo, non tamen sine mentione eorum quae differemus: "quas causas occidendi habuerit, quos adsumpserit conscios, quem ad modum disposuerit insidias, probationis loco dicam." XLIX. Quaedam vero ex ordine praetermittenda, quale est apud Ciceronem: "moritur fulcinius; multa enim quae sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittam". Et partitio taedium levat: "dicam quae acta sint ante ipsum rei contractum, dicam quae in re ipsa, dicam quae postea"; L. ita tres potius modicae narrationes videbuntur quam una longa. Interim expediet expositionem brevi interfatione distinguere: "audistis quae ante acta sunt: accipite nunc quae insecuntur". Reficietur enim iudex priorum fine et se velut ad novum rursus initium praeparabit. LI. Si tamen adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo rerum, erit non inutilis in extrema parte commonitio, quod Cicero etiam in brevi narratione fecit: "adhuc, Caesar, Q. Ligarius omni culpa caret: domo est egressus non modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem belli suspicionem", et cetera.