Latin · ~15 min
4.2.22 to 4.2.23
Quintilian, INSTITUTIONES 4.2.22-23
Not analysed yet
CXI. Quo magis miror eos qui non putant utendum in narratione adfectibus. Qui si hoc dicunt "non diu neque ut in epilogo", mecum sentiunt: effugiendae sunt enim morae. Ceterum cur ego iudicem nolim dum doceo etiam movere? cur, CXII. quod in summa sum actionis petiturus, non in primo statim rerum ingressu, si fieri potest, consequar? cum praesertim etiam in probationibus faciliorem sim animum eius habiturus occupatum vel ira vel miseratione. CXIII. An non M. tullius circa verbera civis Romani omnis brevissime movit adfectus, non solum condicione ipsius, loco iniuriae, genere verberum, sed animi quoque commendatione? summum enim virum ostendit, qui cum virgis caederetur non ingemuerit, non rogaverit, sed tantum civem se Romanum esse cum invidia caedentis et fiducia iuris clamaverit. CXIV. Quid? Philodami casum nonne cum per totam expositionem incendit invidia tum in supplicio ipso lacrimis implevit, cum flentis non tam narraret quam ostenderet patrem de morte filii, filium de patris? Quid ulli epilogi possunt magis habere miserabile? CXV. Serum est enim advocare iis rebus adfectum in peroratione quas securus narraveris: adsuevit illis iudex iamque eas sine motu mentis accipit quibus commotus novis non est; et difficile est mutare habitum animi semel constitutum. CXVI. Ego vero (neque enim dissimulabo iudicium meum, quamquam id quod sum dicturus exemplis magis quam praeceptis ullis continetur) narrationem, ut si ullam partem orationis, omni qua potest gratia et venere exornandam puto. Sed plurimum refert quae sit natura eius rei quam exponimus. CXVII. In parvis ergo, quales sunt fere privatae, sit ille pressus et velut adplicitus rei cultus, in verbis summa diligentia: quae in locis impetu feruntur et circumiectae orationis copia latent, hic expressa et, ut vult Zenon, "sensu tincta" esse debebunt: compositio dissimulata quidem, sed tamen quam iucundissima: CXVIII. figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae varietate taedium effugiant et mutationibus animum levent, ne in eundem casum, similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus. Caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, iaceat necesse est. CXIX. Nec in ulla parte intentior est iudex, eoque nihil recte dictum perit. Praeterea nescio quo modo etiam credit facilius quae audienti iucunda sunt, et voluptate ad fidem ducitur. CXX. Vbi vero maior res erit, et atrocia invidiose et tristia miserabiliter dicere licebit, non ut consumantur adfectus sed ut tamen velut primis lineis designentur, ut plane qualis futura sit imago rei statim appareat. CXXI. Ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa: "fecerunt servi Milonis quod suos quisque servos in tali re facere voluisset", interim paulo liberiore, qualis est illa: "nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium". CXXII. Quod cum sit factum iis quoque temporibus quibus omnis ad utilitatem potius quam ostentationem componebatur oratio et erant adhuc severiora iudicia, quanto nunc faciendum magis, cum in ipsa capitis aut fortunarum pericula inrupit voluptas? cui hominum desiderio quantum dari debeat alio loco dicam: interim aliquid indulgendum esse confiteor. CXXIII. Multum confert adiecta veris credibilis rerum imago, quae velut in rem praesentem perducere audientis videtur, qualis est illa M. Caeli in Antonium descriptio: "namque ipsum offendunt temulento sopore profligatum, totis praecordiis stertentem ructuosos spiritus geminare, praeclarasque contubernales ab omnibus spondis transversas incubare et reliquas circum iacere passim: CXXIV. quae tamen exanimatae terrore, hostium adventu percepto, excitare Antonium conabantur, nomen inclamabant, frustra a cervicibus tollebant, blandius alia ad aurem invocabat, vehementius etiam nonnulla, feriebat: quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu petebat: neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus centurionum concubinarumque iactabatur". Nihil his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.