Latin · ~14 min
4.2.4 to 4.2.6
Quintilian, INSTITUTIONES 4.2.4-6
Not analysed yet
Quae omnia eo pertinent ut appareat non utique non narrare eum qui negat, sed illud ipsum non narrare quod negat. XX. Ne hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me positum, supervacuam esse narrationem rei quam iudex noverit: quod sic intellegi volo, si non modo factum quid sit sciet, sed ita factum etiam ut nobis expedit opinabitur. XXI. Neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat iudex, sed aliquanto magis ut consentiat. Quare etiam si non erit docendus sed aliquo modo adficiendus narrabimus, cum praeparatione quadam: scire quidem eum in summam quid acti sit, tamen rationem quoque facti cuiusque cognoscere ne gravetur. XXII. Interim propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa simulemus, interim ut rei quae ex adverso proponatur iniquitatem omnes etiam circumstantes intellegant. In quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut "meministi" et "fortasse supervacuum fuerit hic commorari", "sed quid ego diutius cum tu optime noris?" ,"illud quale sit tu scias", et his similia. XXIII. Alioqui, si apud iudicem cui nota causa est narratio semper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria. XXIV. Alterum est de quo frequentius quaeritur, an sit utique narratio prohoemio subicienda: quod qui opinantur non possunt videri nulla ratione ducti. Nam cum prohoemium idcirco comparatum sit ut iudex ad rem accipiendam fiat conciliatior docilior intentior, et probatio nisi causa prius cognita non possit adhiberi, protinus iudex notitia rerum instruendus videtur. XXV. Sed hoc quoque interim mutat condicio causarum, nisi forte M. tullius in oratione pulcherrima quam pro Milone scriptam reliquit male distulisse narrationem videtur tribus praepositis quaestionibus, aut profuisset exponere quo modo insidias Miloni fecisset Clodius si reum qui a se hominem occisum fateretur defendi omnino fas non fuisset, aut si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn. Pompeius, qui praeter aliam gratiam iudicium etiam militibus armatis cluserat, tamquam adversus ei timeretur. XXVI. Ergo hae quoque quaestiones vim prohoemii optinebant, cum omnes iudicem praepararent. Sed pro Vareno quoque postea narravit quam obiecta diluit. Quod fiet utiliter quotiens non repellendum tantum erit crimen, sed etiam transferendum, ut his prius defensis velut initium sit alium culpandi narratio, ut in armorum ratione antiquior cavendi quam ictum inferendi cura est. XXVII. Erunt quaedam causae, neque id raro, crimine quidem de quo cognitio est faciles ad diluendum, sed multis ante actae vitae flagitiis et gravibus oneratae, quae prius amovenda sunt, ut propitius iudex defensionem ipsius negotii cuius propria quaestio est audiat. Vt si defendendus sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae petulantiae inpudicitiae veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio: tum deinde narret de bonis Pallae totamque de vi explicet causam, quae est ipsius actione defensa? XXVIII. Sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam ponuntur (quae themata dicimus) praeter quae nihil est diluendum, ideoque narratio prohoemio semper subiungitur. Inde libertas declamatoribus, ut etiam secundo partis suae loco narrare videantur. XXIX. Nam cum pro petitore dicunt, et expositione tamquam priores agant uti solent et contradictione tamquam respondeant, idque fit recte. Nam cum sit declamatio forensium actionum meditatio, cur non in utrumque protinus locum exerceat? cuius rationis ignari ex more cui adsuerunt nihil in foro putant esse mutandum. XXX. Sed in scholasticis quoque nonnumquam evenit ut pro narratione sit propositio. Nam quid exponet quae zelotypum malae tractationis accusat aut qui Cynicum apud censores reum de moribus facit, cum totum crimen uno verbo in qualibet actionis parte posito satis indicetur? Sed haec hactenus.