Latin · ~10 min
4.3.2 to 4.3.3
Quintilian, INSTITUTIONES 4.3.2-3
Not analysed yet
IX. Sed ut non semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita frequenter utilis ante quaestionem praeparatio, utique si prima specie minus erit favorabilis, si legem asperam tuebimur aut poenarias actiones inferemus. Est hic locus velut sequentis exordii ad conciliandum probationibus nostris iudicem, mitigandum, concitandum. Quod liberius Hic et vehementius fieri potest quia iudici nota iam causa est. X. His igitur velut fomentis, si quid erit asperum,praemolliemus, quo facilius aures iudicum quae post dicturi erimus admittant, ne ius nostrum oderint; nihil enim facile persuadetur invitis. XI. Quo loco iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an aequo sit adpositus: proinde enim magis aut minus erit hoc necessarium. Ceterum res eadem et post quaestionem perorationis vice fungitur. XII. Hanc partem parekbasin vocant Graeci, Latini egressum vel egressionem. Sed hae sunt plures, ut dixi, quae per totam causam varios habent excursus, ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam rerum gestarum vel etiam fabulosarum. XIII. Quo ex genere est in orationibus contra Verrem compositis Siciliae laus, Proserpinae raptus, pro C. Cornelio popularis illa virtutum Cn. Pompei commemoratio: in quam in ille divinus orator, veluti nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoaverat sermone devertit actutum. XIV. Parekbasis est, ut mea quidem fert opinio, alicuius rei, sed ad utilitatem causae pertinentis, extra ordinem excurrens tractatio. Quapropter non video cur hunc ei potissimum locum adsignent qui rerum ordinem sequitur, non magis quam illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent si aliquid in digressu sit exponendum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio. XV. Nam quidquid dicitur praeter illas quinque quas fecimus partes egressio est: indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio, similia his, quae non sunt in quaestione: omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus: atque ea quae maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, de religione, de officiis; quae cum sunt argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent egredi non videntur: XVI. sed plurima sunt quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex reficitur admonetur placatur rogatur laudatur. Innumerabilia sunt haec, quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel necessitate ducimus si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus. XVII. Vnde Ciceroni quoque in prohoemio, cum diceret pro Milone, degredi fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua usus est patet. Potest autem paulo longius exire qui praeparat aliquid ante quaestionem et qui finitae probationi velut commendationem adicit: at qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde devertit.