Latin · ~12 min
Book 6
Quintilian, INSTITUTIONES 6.3.6
Not analysed yet
Vnde autem concilietur risus et quibus ex locis peti soleat, difficillimum dicere. Nam si species omnis persequi velimus, nec modum reperiemus et frustra laborabimus. XXXVI. Neque enim minus numerosi sunt loci ex quibus haec dicta quam illi ex quibus eae quas sententias vocamus ducuntur, neque alii. Nam hic quoque est inventio et elocutio, atque ipsius elocutionis vis aba in verbis, alia in figuris. XXXVII. Risus igitur oriuntur aut ex corpore eius in quem dicimus, aut ex animo, qui factis ab eo dictisque colligitur, aut ex iis quae sunt extra posita; intra haec enim est omnis vituperatio: quae si gravius posita sit, severa est, si levius, ridicula. Haec aut ostenduntur aut narrantur aut dicto notantur. XXXVIII. Rarum est ut oculis subicere contingat, ut fecit C. Iulius: qui cum Helvio Manciae saepius obstrepenti sibi diceret: "iam ostendam qualis sis", isque plane instaret interrogatione qualem tandem se ostensurus esset, digito demonstravit imaginem Galli in scuto Cimbrico pictam, cui Mancia tum simillimus est visus: tabernae autem erant circa forum ac scutum illud signi gratia positum. XXXIX. Narrare quae salsa sint in primis est subtile et oratorium, ut Cicero pro Cluentio narrat de Caepasio atque Fabricio aut M. Caelius de illa D. Laeli collegaeque eius in provinciam festinantium contentione. Sed in his omnibus cum elegans et venusta exigitur tota expositio, tum id festivissimum est quod adicit orator. XL. Nam et a Cicerone sic est Fabrici fuga illa condita: "itaque cum callidissime se putaret dicere et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset: "respicite, iudices, hominum fortunas, respicite C. Fabrici senectutem", cum hoc "respicite" ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse: at Fabricius a subselliis demisso capite discesserat", et cetera quae adiecit (nam est notus locus), cum in re hoc solum esset, Fabricium a iudicio recessisse; XLI. et Caelius cum omnia venustissime finxit, tum illud ultimum: "hic subsecutus quo modo transierit, utrum rati an piscatorio navigio, nemo sciebat: Siculi quidem, ut sunt lascivi et dicaces, aiebant in delphino sedisse et sic tamquam Ariona transvectum". XLII. In narrando autem Cicero consistere facetias putat, dicacitatem in iaciendo. Mire fuit in hoc genere venustus Afer Domitius, cuius orationibus complures huius modi narrationes insertae reperiuntur, sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt editi libri. XLIII. Illud quoque genus est, positum non in hac veluti iaculatione dictorum et inclusa breviter urbanitate, sed in quodam longiore actu, quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et aliis quibusdam locis narrat. XLIV. Nam cum Brutus in accusatione C. Planci excitatis duobus lectoribus ostendisset contraria L. Crassum patronum eius in oratione quam de colonia Narbonensi habuerat suasisse iis quae de lege Servilia dixerit, tris excitavit et ipse lectores, iisque patris eius dialogos dedit legendos; quorum cum in Privernati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti sermonem habitum complecteretur, requirebat ubi essent eae possessiones. Omnis autem illas Brutus vendiderat, et tum paterna emancupare praedia turpius habebatur. Similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendis gratia consequi solet.