Latin · ~11 min
Book 7
Quintilian, INSTITUTIONES 7.1.12
Not analysed yet
Omnes adhuc quaestiones ex persona petitoris ipsius duximus: cur non aliquid circa patrem quaerimus? Dictum enim est: "quisquis non adfuerit, exheres erit". Cur non conamur et sic quaerere: "num cuicumque non adfuerit"? Facimus hoc saepe in iis controversiis in quibus petuntur in vincula qui parentis suos non alunt, ut eam quae testimonium in filium peregrinitatis reum dixit, eum qui filium lenoni vendidit. In hoc de quo loquimur patre quid adprendi potest? Damnatus est. Numquid igitur lex ad absolutos tantum patres pertinet? Dura prima fronte quaestio. Non desperemus: credibile est hoc voluisse legum latorem, ne auxilia liberorum innocentibus deessent. Sed hoc dicere rustico verecundum est, quia innocentem fuisse patrem fatetur. Dat aliud argumentum controversia: "damnatus proditionis cum advocato exulet". Vix videtur posse fieri ut poena filio in eodem patre et si adfuerit et si non adfuerit constituta sit. Praeterea lex ad exules nulla pertinet; non ergo credibile est de advocato damnati scriptum: an possint enim bona esse ulla exulis? Rusticus in utramque partem dubium facit: disertus et verbis inhaerebit, in quibus nulla exceptio est, et propter hoc ipsum poenam esse constitutam eis qui non adfuerint, ne periculo exilii deterreantur advocatione, et rusticum innocenti non adfuisse dicet. Illud protinus non [id] indignum quod adnotetur, posse ex uno statu duas generales quaestiones fieri: an quisquis, an cuicumque. Haec ex duabus personis quaesita sunt. Ex tertia autem, quae est adversarii, nulla oriri quaestio potest, quia nulla fit ei de sua parte controversia. Nondum tamen cura deficiat: ista enim omnia dici possent etiam non restituto patre. Nec statim eo tendamus quod occurrit ultro, a rustico restitutum. Qui subtiliter quaeret, aliquid spectabit ultra: nam, ut genus species sequitur, ita genus speciem praecedit. Fingamus ergo ab alio restitutum: ratiocinativa seu collectiva quaestio orietur, an restitutio pro sublatione iudicii sit et proinde valeat ac si iudicium non fuisset? Vbi temptabit rusticus dicere ne impetrare quidem aliter potuisse suorum restitutionem uno praemio nisi patre proinde ac si accusatus non esset revocato, quae res advocati quoque poenam, tamquam is non adfuisset, remiserit. Tum venimus ad id quod primum occurrebat, a rustico esse restitutum patrem: ubi rursus ratiocinamur an restitutor accipi debeat pro advocato, quando id praestiterit quod advocatus petit, nec improbum sit pro simili accipi quod plus est. Reliqua iam aequitatis, utrius iustius sit desiderium. Id ipsum adhuc dividitur: etiam si uterque totum sibi vindicaret, nunc utique, cum alter semissem, alter universa fratre excluso. Sed his tractatis etiam habet magnum momentum apud iudices patris memoria, cum praesertim de bonis eius quaeratur. Erit ergo coniectura qua mente pater intestatus decesserit; sed ea pertinet ad qualitatem: alterius status instrumentum est. Plerumque autem in fine causarum de aequitate tractabitur, quia nihil libentius iudices audiunt. Aliquando tamen hunc ordinem mutabit utilitas, ut, si in iure minus fiduciae erit, aequitate iudicem praeparemus.