Latin · ~7 min
Book 7
Quintilian, INSTITUTIONES 7.1.9
Not analysed yet
Solebam id, quod fieri et in argumentis dixi, in tota facere materia, ut propositis extra quae nihil esset omnibus, deinde ceteris remotis, solum id superesset quod credi volebam, ut in praevaricationum criminibus: "Vt absolvatur reus, aut innocentia ipsius fit aut interveniente aliqua potestate aut vi aut corrupto iudicio aut difficultate probationis aut praevaricatione. Nocentem fuisse confiteris: nulla potestas obstitit, nulla vis, corruptum iudicium non quereris, nulla probandi difficultas fuit: quid superest nisi ut praevaricatio fuerit"? Si omnia amoliri non poteram, plura amoliebar. "Hominem occisum esse constat, non in solitudine, ut a latronibus suspicer, non praedae gratia, quia inspoliatus est, non hereditatis spe, quia pauper fuit: odium igitur in causa. Quis inimicus"? Quae res autem faciliorem divisioni viam praestat, eadem inventioni quoque: excutere quidquid dici potest et velut reiectione facta ad optimum pervenire. "Accusatur Milo quod Clodium occiderit". Aut fecit aut non: optimum erat negare, sed non potest; occidit ergo. Aut iure aut iniuria: utique iure; aut voluntate aut necessitate (nam ignorantia praetendi non potest): voluntas anceps est, sed, quia ita homines putant, attingenda defensio ut id pro re publica fuerit. Necessitate? Subita igitur pugna, non praeparata: alter igitur insidiatus est. Vter? Profecto Clodius. Videsne ut ipsa rerum necessitas diducat defensionem? Adhuc: aut utique voluit occidere insidiatorem Clodium aut non. Tutius si noluit: fecerunt ergo servi Milonis neque iubente neque sciente Milone. At haec tam timida defensio detrahit auctoritatem illi qua recte dicebamus occisum; adicietur: "quod suos quisque servos in tali re facere voluisset". Hoc eo est utilius quod saepe nihil placet et aliquid dicendum est. Intueamur ergo omnia: ita apparebit aut id quod optimum est aut id quod minime malum. Propositione aliquando adversarii utendum et esse nonnumquam communem eam suo loco dictum est.