Latin · ~9 min
Book 7
Quintilian, INSTITUTIONES 7.3.1
Not analysed yet
[3] I. Sequitur coniecturam finitio; nam qui non potest dicere nihil fecisse, proximum habebit ut dicat non id fecisse quod obiciatur. Itaque pluribus in legibus isdem quibus coniectura versatur, defensionis tantum genere mutato, ut in furtis depositis adulteriis. Nam quem ad modum dicimus "non feci furtum", "non accepi depositum", "non commisi adulterium", ita "non est hoc furtum", "non est hoc infitiatio", "non est hoc adulterium". Interim a qualitate ad finitionem descenditur ut in actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae laesae: in quibus si recte facta esse quae obiciuntur dici non potest, illud succurrit: "non est hoc dementem esse, male tractare, rem publicam [verbis] laedere". Finitio igitur est rei propositae propria et dilucida et breviter comprensa verbis enuntiatio. Constat maxime, sicut est dictum, genere specie differentibus propriis: ut si finias equum (noto enim maxime utar exemplo), genus est animal, species mortale, differens inrationale (nam et homo mortale erat), proprium hinniens. Haec adhibetur orationi pluribus causis. Nam tum est certum de nomine sed quaeritur quae res ei subicienda sit, tum res est manifesta sed quod *nomine constat, de re dubium est, interim coniectura est, ut si quaeratur quid sit deus. Nam qui neget deum esse spiritum omnibus partibus inmixtum, non hoc dicat, falsam esse divinae illius naturae appellationem, sicut Epicurus, qui humanam ei formam locumque inter mundos dedit. Nomine uterque uno utitur, utrum sit in re coniectat. Interim qualitas tractatur, ut "quid sit rhetorice, vis persuadendi an bene dicendi scientia". Quod genus est in iudiciis frequentissimum. Sic enim quaeritur an deprehensus in lupanari cum aliena uxore adulter sit: quia non de appellatione sed de vi facti eius ambigitur, an omnino peccaverit; nam si peccavit, non potest esse aliud quam adulter. Diversum est genus cum controversia consistis in nomine quod pendet ex scripto, nec versatur in iudiciis nisi propter verba quae litem faciunt: an qui se interficit homicida sit, an qui tyrannum in mortem compulit tyrannicida, an carmina magorum veneficium. Res enim manifesta est sciturque non idem esse occidere se quod alium, non idem occidere tyrannum quod compellere ad mortem, non idem carmina ac mortiferam potionem, quaeritur tamen an eodem nomine appellanda sint.