Latin · ~11 min
Book 7
Quintilian, INSTITUTIONES 7.3.4
Not analysed yet
Eius certus ordo est: quid sit, an hoc sit, et in hoc fere labor maior est, ut finitionem confirmes, quam ut rei finitionem adplices. In eo "quid sit" duplex opus est: nam et nostra confirmanda est et adversae partis destruenda finitio. Ideoque in schola, ubi nobis ipsi fingimus contradictionem, duos ponere debemus fines quales utrimque esse optimi poterunt. At in foro providendum num forte supervacua et nihil ad causam pertinens an ambigua an contraria an communis sit finitio, quorum nihil accidere nisi agentis culpa potest. Vt recte autem finiamus ita fiet si prius in animo constituerimus quid velimus efficere: sic enim accommodari ad voluntatem verba poterunt. Atque ut a notissimo exemplo, quo sit res lucidior, non recedamus: "qui privatam pecuniam de templo surripuit, sacrilegii reus est": culpa manifesta est, quaestio [est] an huic crimini nomen quod est in lege conveniat. Ergo ambigitur an hoc sacrilegium sit. Accusator, quia de templo surrepta sit pecunia, utitur hoc nomine: reus, quia privatam surripuerit, negat esse sacrilegium, sed furtum fatetur. Actor ergo ita finiet: "sacrilegium est surripere aliquid de sacro"; reus: "sacrilegium est surripere aliquid sacri". Vterque finitionem alterius inpugnat. Ea duobus generibus evertitur, si aut falsa est aut parum plena. Nam illud tertium nisi stultis non accidit, ut nihil ad quaestionem pertineat. [Falsa est si dicas "equus est animal rationale": nam est equus animal, sed inrationale. Quod autem commune cum alio est desinet esse proprium]. Hic reus falsam dicit esse finitionem accusatoris, accusator autem non potest dicere falsam rei, nam est sacrilegium surripere aliquid sacri, sed dicit parum plenam, adiciendum enim "aut ex sacro". Maximus autem usus in adprobando refellendoque fine propriorum ac differentium, nonnumquam etiam etymologias. Quae tamen omnia, sicut in ceteris, confirmat aequitas, nonnumquam et coniectura mentis. "Etymologia maxime rara est: "quid enim est aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus". Circa propria ac differentia magna subtilitas, ut cum quaeritur an addictus, quem lex servire donec solverit iubet, servus sit. Altera pars finit ita: "servus est qui est iure in servitute", altera: "qui in servitute est eo iure quo servus", aut, ut antiqui dixerunt, "qui servitutem servit". Quae finitio, etiam si distat aliquo, nisi tamen propriis et differentibus adiuvatur, inanis est. Dicet enim adversarius servire eum servitutem aut eo iure quo servum. Videamus ergo propria et differentia, quae libro quinto leviter in transitu attigeram. Servus cum manu mittitur fit libertinus, addictus recepta libertate ingenuus: servus invito domino libertatem non consequetur, addictus *consequetur: ad servum nulla lex pertinet, addictus legem habet: propria liberi, quod nemo habet nisi liber, praenomen nomen cognomen tribum; habet haec addictus.