Latin · ~17 min
7.4.9 to 7.4.10
Quintilian, INSTITUTIONES 7.4.9-10
Not analysed yet
Abdicationum formae sunt duae: altera criminis perfecti, ut si abdicetur raptor adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt in quibus abdicatur filius quia non pareat patri. Illa semper asperam abdicantis actionem habet (inmutabile est enim quod factum est), haec ex parte blandam et suadenti similem (mavult enim pater corrigere quam abdicare); at pro filiis in utroque genere summissa est et ad satis faciendum composita. A quo dissensuros scio qui libenter patres figura laedunt: quod non ausim dicere numquam esse faciendum -potest enim materia incidere quae hoc exigat: certe vitandum est quotiens aliter agi potest; sed de figuris alio libro tractabimus. Non dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malae tractationis [actionis]: nam et ipsae habent eandem in accusationibus moderationem. Dementiae quoque iudicia aut propter id quod factum est aut propter id quod adhuc fieri vel non fieri potest instituuntur. Et actor in eo quod factum est liberum habet impetum, sic tamen ut factum accuset, ipsius patris tamquam valetudine lapsi misereatur: in eo vero cuius libera mutatio est diu roget et suadeat et novissime dementiam rationi queratur obstare non mores: quos quanto magis in praeteritum laudaverit, tanto facilius probabit morbo esse mutatos. Reus, quotiens causa patietur, debebit esse in defensione moderatus, quia fere ira et concitatio furori sunt similia. Omnibus his commune est quod rei non semper defensione facti, sed excusatione ac venia frequenter utuntur. Est enim domestica disceptatio, in qua et semel peccasse et per errorem et levius quam obiciatur absolutioni nonnumquam sufficit. Sed alia quoque multa controversiarum genera in qualitatem cadunt. Iniuriarum: quamquam enim reus aliquando fecisse negat, plerumque tamen haec actio facto atque animo continetur. De accusatore constituendo, quae iudicia divinationes vocantur: in quo genere Cicero quidem, qui mandantibus sociis Verrem deferebat, hac usus est divisione: spectandum a quo maxime agi velint ii quorum de ultione quaeritur, a quo minime velit is qui accusatur. Frequentissimae tamen hae sunt quaestiones, uter maiores causas habeat, iter plus industriae aut virium sit allaturus ad accusandum, uter id fide meliore facturus. tutelae praeterea: in quo iudicio solet quaeri an alia de re quam de calculis cognosci oporteat, an fidem praestare debeat tantum, non etiam consilium et eventum. cui simile est male gestae procurationis, quae in foro negotiorum gestorum: nam et mandati actio est. Praeter haec finguntur in scholis et inscripti maleficii, in quibus aut hoc quaeritur, an inscriptum sit, aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque. Male gestae legationis apud Graecos et veris causis frequens, ubi iuris loco quaeri solet an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus (quoniam aliae in nuntiando, aliae in renuntiando sunt), ut in Heio, qui testimonium in Verrem dixerat post perlatam legationem. Plurimum tamen est in eo, quale sit factum. Rei publicae laesae: hic moventur quidem illae iuris cavillationes: "quid sit rem publicam laedere" et "laeserit an non profuerit" et "ab ipso an propter ipsum laesa sit": in facto tamen plurimum est. Ingrati quoque: in quo genere quaeritur an is cum quo agitur acceperit beneficium (quod raro negandum est: ingratus est enim qui negat), quantum acceperit, an reddiderit; an protinus qui non reddidit ingratus sit, an potuerit reddere, an id quod exigebatur praestare debuerit, quo animo datum sit. Simpliciores illae iniusti repudii, sub qua lege controversiae illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est et defendentis accusatio. Praeterea, cum quis rationem mortis in senatu reddit, ubi una quaestio est iuris, an is demum prohibendus sit qui mori vult ut se legum actionibus subtrahat, cetera qualitatis. Finguntur et testamenta, in quibus de sola qualitate quaeratur, ut in controversia quam supra exposui, in qua de parte patrimonii quarta quam pater dignissimo ex filiis reliquerat contendunt philosophus medicus orator. Quod idem accidit si orbae nuptias indicant pares gradu et si inter propinquos de idoneo quaeratur. Sed mihi nec omnes persequi materias in animo est (fingi enim adhuc possunt), nec omnis earum quaestiones, quia positionibus mutantur; hoc tantum admiror, Flavum, cuius apud me summa est auctoritas, cum artem scholae tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse.